Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Jugement de l’archevêque de Tours, Raoul de Langeais, attribuant à Marmoutier l’église Saint-Malo de Sablé et accordant à l’évêque du Mans Arnaud délai pour lever l’interdit qu’il avait jeté sur Sablé.
Datierung: 1076

Notum sit omnibus quod Rotbertus Burgundio et uxor ejus Hadvisa dederunt nobis monachis sancti Martini aecclesiam Sancti Macuti de Sablolio et alias aecclesias ejusdem castri ad illam pertinentes, et quod monachi Sancti Petri de Cultura calumniati sunt nobis ipsam aecclesiam Sancti Machuti, reclamantes in ea sepulturam Sablolii et uniuscujusque canonici post mortem ejus praebendam XXXta diebus, et oblationem denariorum qui offerebantur abbati vel priori illorum cantanti missam dominicam in festo sancti Macuti quod est in novembri. Unde institerunt Rotberto ut eis staret ad justitiam de his quae reclamabant. At ille dedit eis terminum placiti in judicio archiepiscopi Turonensis Radulfi, per cujus praedecessoris consilium, id est Bartholomei archiepiscopi, fecerat nobis supradictam donationem et in judicio episcopi Cynomannensis Ernaldi. Et statim commonuit monachos Majoris monasterii ut essent ad placitum contra monachos de Cultura. Et convenerunt ad illud placitum VI kalendas marcii in domo Sancti Martini quae est juxta aecclesiam Sancti Machuti praedicti duo archiepiscopus et episcopus et abbas Majoris monasterii Bartholomeus et monachi de Cultura. Ibi tunc opposuit eis abbas Bartholomeus quod essent sine abbate, et illi coram archiepiscopo responderunt episcopum sibi esse in loco abbatis; quod nunc definiretur ut ratum sit concedere capitulum suum. Episcopus quoque Cynomannensis in haec eadem verba consensit et se professus est esse in loco abbatis illorum. Cum ergo monachi de Cultura suum clamorem fecissent, praeceptum quoque quod antiquitus conscriptum habebant de his quae donata fuerant cellae suae de Solemmis audientibus omnibus recitassent, praecepit episcopus Cynomannensis Rotberto ex parte Dei et sancti Juliani et ex sua, cujus parechianus erat, ut de causa ista veritatem diceret. Ille contestatus veritatem se dicturum respondit: Ego, inquit, quando primum veni in hunc honorem, didici hoc a senibus et ab antiquioribus hujus loci quod aecclesia Sancti Martini juxta quam nunc est aecclesia Sancti Machuti fuit de antiquioribus aecclesiis hujus regionis et eam consecraverit sanctus Julianus in honorem sanctae Mariae. Sed postea cum corruisset, restaurata est et in honorem sancti Martini dedicata. Haec aecclesia habebat parechiam suam et decimam et sepulturam et reliquas consuetudines quas habet aecclesia parechialis. Cum autem fecisset comes Cynomannensis aecclesiam Sancti Macuti et posuisset in ea canonicos, habuerunt ipsi canonici hanc Sancti Martini ecclesiam cum omnibus quae ad eam pertinebant et omnes aecclesias hujus castelli, et tenuerunt eas solute et quiete donec Gaufredus, qui postea habuit Sablolium, construxit aecclesiam de Solemmis, quam cum dedicaret, inter alia quae ei dabat, dedit ei etiam sepulturam de Sablolio. Audivi tamen quod canonici semper illam calumniati fuerint et quod Gaufredus commutationem eis pro illa dare debuerit, sed nunquam dederit. De praebenda quam dicunt se habere debere post mortem uniuscujusque canonici XXXta diebus, quod quidem non habetur in praeceptis eorum, audivi ego antiquiores canonicos solere dicere nunquam eos ullam habuisse, nisi semel tantum unam cujusdam canonici qui infirmitate pressus factus est apud eos monachus, de qua et mortuus est canonici autem ex communi consilio dederunt monachis praebendam ejus pro anima illius XXXta diebus. Hanc solam habuerunt, non pro ulla consuetudine sed pro misericordia. De oblatione vero denariorum quam ipsi reclamant in festo sancti Macuti, quamvis non sit in praeceptis eorum, dicebant aliqui de antiquis canonicis quod hujusmodi amicitiam et quasi foedus fecerant canonici cum monachis ut canonici irent Solemmum ad festum sancti Petri et manducarent in refectorio, et monachi venirent ad festum sancti Macuti et cantaret abbas aut prior majorem missam, et denarios qui ei offerebantur ipse quidem recipiebat, sed eos tamen canonicis reddebat, nunquam secum exportabat. De his ergo quae monachi de Cultura reclamant in aecclesia Sancti Macuti hoc breviter dixerim quod sepulturam quidem habent ipsi ex dono majorum meorum, id est Gaufredi; praebendam vero non possunt ipsi dicere se habere ex dono alicujus vel ex aliqua conventione, nec oblationem denariorum nec quicquam aliud. Et si dixerint, nec per scriptum nec per testes probare poterunt. Et ego ita solute et quiete ipsas aecclesias usque ad hanc horam tenui, ut absque ulla calumnia et aecclesias et praebendas dare et vendere cui volui potuerim.Cum ista narrasset Rotbertus, interrogavit archiepiscopus utrosque monachos utrum auctorarent istam narrationem, et auctoraverunt omnes, nec ullus extitit qui aliquid contradiceret, nisi quod postea quidam ex monachis de Cultura dixit se vidisse quod de pluribus canonicis habuerint praebendas, non de illo solo de quo Rotbertus dixerat; nec tamen potuit nominatim affirmare de quibus. Noster autem quidam monachus, qui fuerat aecclesiae ipsius canonicus, constanter et designanter asseruit quod viderit duos ex illis canonicis mori, Herluinum scilicet et Berengerium, quorum praebendas monachi nec habuerunt nec reclamaverunt. His auditis archiepiscopus et episcopus locuti sunt pauca seorsum simul cum clericis suis. Deinde cum redissent, stetit archiepiscopus in pedes et dixit omnibus audientibus: Judicium, quod ego et domnus episcopus cum clericis nostris de hac causa repperimus, vobis dicemus; quod si quis contradicere vel cassare voluerit, sive clericus sive laicus seu monachus, parati sumus illud affirmare justumque probare aut ante archiepiscopum Lugdunensem, primatem nostrum, aut ante domnum apostolicum, et si necesse fuerit me ipsum illuc ire, ego ipse vadam. In praecepto monachorum Sancti Petri quod nunc nobis lectum est, non habetur quod aliquid eis datum sit in aecclesia Sancti Macuti, nisi sola sepultura de Sablolio; de illa ego me non intromitto. De nulla re alia quae ad aecclesiam illam pertineat possunt probare testibus vel scripto se habere donum vel ullam conventionem. Caetera omnia ad ipsam aecclesiam pertinentia, quae dominus hujus castelli retinuit in manu sua et de quibus non possunt probare monachi vel scripto vel testibus donum sibi factum fuisse vel conventionem, judicamus quod ipse vel heres suus licenter ea potuit dare pro anima sua vel cuicunque voluit, et monachi Sancti Martini quibus dedit habere ea debent et tenere sine ulla calumnia, si tamen inde habent episcopi auctoritatem. De praebenda uniuscujusque canonici XXXta diebus post mortem ejus habenda et de oblatione denariorum in festo sancti Macuti, cum probaverint aut scripto aut testibus quod ea tenuerint, sicut rectum est, id est ex dono senioris hujus castelli per assensum episcopi, aut quod tamdiu ea tenuerint ut jam deinceps perdere non debeant, judicamus ut si quid eis monachi Sancti Martini inde abstulerunt, eis ex integro legaliter reddant et pro canonicis in quorum loco ipsi sunt constituant eis et nominent quattuor personas vel clericos vel laicos, post quorum obitum XXXta diebus tribuant illis praebendam ad similitudinem canonicorum. Illam vero querelam illorum qua dicunt quod canonici, quando moriebantur, faciebant se apud eos sepeliri et dimittebant eis bona sua, injustam et irrationabilem esse censemus, quia canonici sub conditione sepulturae non sunt: ubi volunt ibi sepeliuntur et omnis homo, quando venit ad finem suum, cui vult aut sinitur, dimittit quod habet; aliquando nichil habet quod dimittat. De hac re ergo dicimus et affirmamus quod nichil possunt ipsi juste reclamare. Ecce audistis omnes judicium nostrum. Si quis illud in aliquo non rectum esse arbitratur, contradicat nunc audientibus nobis. Nos illud parati sumus asserere rectumque per omnia probare ante supradictas personas, primatem scilicet vel apostolicum. Cumque tacuisset, nemo fuit qui contradiceret. Huic judicio interfuerunt Burcardus cantor, Rannulfus archidiaconus, Odo filius Ingelberti, canonicus Sancti Mauritii, Anscherius capellanus archiepiscopi, Ebo archipresbiter, Rainaldus de Cancellis canonicus; — de clericis Cynomannicis: Ingelbertus cantor, Wandelbertus archidiaconus, Hubertus decanus de Valle, Gaufredus Mulotus; — de monachis de Cultura: Juhalis prior illorum, Herbertus de Bruslonio, Avisgaudus de Gaudiaco, Hugo de Gaudiaco, Rotbertus Malus Mischinus; — de Majori monasterio: Bartholomeus abbas, Guanilo monachus, Fulcradus frater archiepiscopi, Gaufredus filius Patricii, Fulco de Boeria, Ebrardus de Pusatio; — de laicis: Rotbertus Burgundus, Rotbertus filius ejus, Hamo de Valle, Hamo de Interamnis, Fulco de Matafelon, Algerius de Boeria, Guarinus Patricii filius, Lisiardus de Sablolio, Lisiardus, Rainardus de Sancta Susanna, Normannus de Asinariis, Hugo Hosa; — de hominibus archiepiscopi: Girorius Guistho, Ebulo Firmatus. Crastina autem die, cum in unum rursus convenissent, tam archiepiscopus et episcopus quam eorum clerici, abbas quoque Bartholomeus et utrique monachi sed et Rotbertus Burgundio cum laicis quam plurimis, in hospitio scilicet archiepiscopi quod erat in burgo Sancti Martini, summonuit Ernaldus episcopus eundem Rotbertum ut ejectis monachis revocaret canonicos in aecclesiam Sancti Macuti, quia non per suum auctoramentum erant ibi monachi in locum canonicorum et judicaverat archiepiscopus sine ipsius auctoramento non esse hoc ratum. Tunc abbas et monachi Majoris monasterii responderunt habuisse se inde et adhuc habere ipsius auctoramentum. Quod cum negaret episcopus, testem inde nobis se esse dixit archiepiscopus quem idem suum auctoramentum in capitulo nostro ipse episcopus fecerat firmare, et cartam etiam inde conscriptam signo suo corroborare. Sed ne sic quidem hoc ille recognoscere voluit, nisi eadem carta monstraretur sibi. Ad quam monstrandam statutus est terminus et ad eundem terminum monstrata sibi ea, tandem recognovit quod fecerat, nec sic tamen desistens exposcere a Rotberto monachos eici, revocari canonicos; quia hoc ille non fecit, eidem aecclesie vel toti castello Sablolii divinum officium interdixit, de qua interdictione convenerunt illum, tam ipse Rotbertus per legatos suos quam monachi Majoris monasterii, ut quod non recte hoc faceret recognosceret et emendaret, nec eos audivit. Obtulit ei Rotbertus quod quia Cynomannis propter guerram suam ad ipsum venire non poterat, Turonis ante archiepiscopum faceret ei omne rectum, nec propter hoc quicquam fecit. Conquestus est de hoc ille primo per legatos suos apud eundem archiepiscopum et ille nichilomimus per suos de hoc emendando ipsum convenit episcopum nec aliquid impetravit. Ad ipsum deinceps archiepiscopum idem Rotbertus per se ipsum clamorem inde fecit ejusque rogatu patienter aliquandiu eamdem injustitiam tulit. Post aliquot dies, occasione ordinandi Redonensis episcopi, ab archiepiscopo evocatus Cynomannensis episcopus Turonos venit. Ibi coram episcopis qui pariter convenerant, Andecavensi scilicet atque Pictavensi ipsoque jam sacrato Redonensi, eundem episcopum archiepiscopus de eadem causa convenit et quaecunque inde gesta eatenus fuerant, sicut sunt descripta superius, pleniter omnibus enarravit, audientibus et nichil penitus contradicentibus episcopo ipso et his qui aderant clericis suis; deinde cartam illam auctoramenti quod fecerat idem episcopus monachis Majoris monasterii, quam archiepiscopum ipsum firmare et signo proprio fecerat roborare, palam ostendit et omnibus audientibus recitavit; in qua quia dicebatur quod salva querela monachorum de Cultura auctorasset episcopus, et hinc ipsi suae auctorationi volebat calumniari, quasi nichil nobis valeret quamdiucunque illi et quomodoconque sive juste sive injuste persisterent querelari, responsum est huic calumniae quod vere salva manserit querela quae illo acutoramento non fuit exclusa, quominus reclamare possent monachi quod sibi putabant esse reclamandum sicut et fecerunt quousque ventum est exinde ad judicium. Facto autem inde judicio et sine ulla contradictione accepto, quia jam nulla debebat esse querela, quicquid deinceps tale fiebat, sicut nominatim Andecavensis episcopus ait, non jam debebat dici querela sed, sicut vulgariter dicitur, jangularia.Auditis ergo omnibus quae narraverat archiepiscopus visaque et audita carta auctoramenti quod fecerat Cynomannensis episcopus, certissime agnoverunt et firmissime asseruerunt caeteri episcopi recto judicio definisse archiepiscopum causam utrorunque monachorum, episcopum autem post suam auctorationem injustissime repetiisse monachorum expulsionem et canonicorum revocationem; quod quia factum non fuerat, injustissime nichilominus fecisse pro hoc excommunicationem; si hoc recognoscere et emendare vellet, faceret utique quod deberet; si autem nollet, archiepiscopum hoc emendare debere judicaverunt, hoc est aecclesiae et populo divinum officium reddere quod amisisse probabantur injuste. Tunc archiepiscopus ad eundem episcopum: Ecce audistis, inquit, judicium coepiscoporum nostrorum; videte quid vobis facere sit placitum. Ille dicens consilium hinc sibi esse capiendum, abduxit seorsum Andecavensem et Redonensem episcopos clericosque suos et quosdam alios, cum quibus consiliatus mandavit archiepiscopo per ambos ipsos rogans dilationem sibi aliquantulam dari, ut hoc quod fuerat judicatum cum consilio facere posset capituli clericorum. Quod cum denegare coepisset archiepiscopus, tandem ab eisdem episcopis rogatus dilationem octo dierum tali illi ratione concessit ut si consilium clericorum suorum repugnaret episcoporum judicio, nec eorum obaudiret ipse consilio; quod si faceret et aecclesiam absolvere ultra dilationem quae sibi data fuerat differret, mox archiepiscopi absolutione licenter in ea omne divinum officium fieret. Unde et monachum quendam nostrum cum eodem episcopo Cynomannis misit ut post acceptum consilium, si episcopus aecclesiam absolveret, ille absolutionem ipsam acciperet et nunciaret; si absolvere nollet, ipsius archiepiscopi jussione, mox transacta dilatione, divinum officium in eadem celebrari ecclesia faceret. Ego Rodulfus, Turonensis archiepiscopus, veraciter omnia superius esse digesta confirmo proprio hic impresso sigillo. Ego Silvester, humilis servorum Dei servus, hujusce designamenta designationis designo, hujus videlicet affirmamenta affirmationis affirmo et ad hoc testificandum testimonium meum testificor, juxta illud quod inreprehensibilis doctor edocuit: in ore duorum vel trium omne verbum staturum. Ego Eusebius, Andecavensis episcopus, audisse me apud Turonos, episcopo Cynomannensi cum suis qui aderant clericis pariter audientibus et nichil contradicentibus, archiepiscopi Rodulfi relatu, quae ante fuerant gesta sicut supra sunt digesta; quae autem ibi in nostri praesentia, Redonensi episcopo recens ordinato, tunc acta supra sunt scripta, et audisse et vidisse propria testificatione et sigilli hic impressione confirmo.