Témoignage de Robert le Bourguignon sur le droit, prétendu par les moines de la Couture du Mans, d’inhumer à Solesmes les habitants de Sablé.
Datierung: 1076 02 25
Ad dirimendam que inter monachos Sancti Petri de Cultura et monachos Majoris monasterii exorta est contentionem super ecclesiis de castello Sablolii, ego Rotbertus Burgundio narrationem istam coram Turonensi archiepiscopo et episcopo Cenomanensi in judicio apud Sablolium protuli, sicut ab antiquioribus honoris mei ipsius didiceram, et mei qui intererant annuerant universi. Comes Cenomanensis, quando fecit castellum de Sablolio, fecit et in eo ecclesiam Sancti Machuti in qua scilicet canonicos quatuor posuit, ac dedit eis terras apud Sablolium, molendinos et medietatem pedagii. Cum vero castellum in manum Gaufredi totum venisset, canonicis ille jura que comes eis dederat abstulit et dedit eis in commutationem ecclesiam matrem de castello, ad quam pertinebat parrochia, cum decima scilicet et sepultura et reditibus qui ad ecclesiam matrem pertinere probantur omnibus; sicque per annos multos canonici tenuerunt. Deinde cum jam Gaufredus senuisset, monasterium in villa que Solemis appellatur edificare voluit, duobus fere a Sablolio disparata milibus, non in casamento sita de Sablolio aut in parrechia. Erat enim hec Rodulfi, fratris ejus, vicecomitis Cenomanensis, casamentum parrechieque de Sablolio collimitans parrechie extat semper altera. Quam cum a fratre suo Gaufredus acquietasset, monasterium ibidem constituit deditque illud cum parrochia tota, fratre suo annuente, monachis Sancti Petri de Cultura. Cimiterium autem de Sablolio intra castelli ambitum erat. Gaufredus vero, cum monasterium sic explesset, jussit ut defunctorum corpora castellanorum illuc humanda deferrentur, tum quia intra castellum honeste minus tradebantur sepulture, tum quia locum quem ipse edificaverat cupiebat exaltare. Ita scilicet ecclesia de Solemis sepulturam de Sablolio usurpavit et quia illa de castello mater ecclesia, a sancto Juliano cum cimiterio suo benedicta, nunquam retroante caruerat aut quibus data fuerat canonicis.... et sepulturam quam antecessores mei, castelli istius domini, monachis de Cultura dederunt, hanc utcumque habeant eis defendo, nec cujusquam super hac judicium ausculto. De rebus vero aliis canonicorum omnibus antecessores mei aut ego nullam monachis illis unquam donavimus, sed canonicis ecclesie sue jura omnia ex integro preter sepulturam habentibus nullum isti aut dominum habuere unquam aut abbatem preter solum Sablolii castelli principem, qui videlicet, si illorum quis obiret, prebendam defuncti cui solebat princeps, nullo contradicente, donabat aut etiam vendebat. Sic ecclesia Sabloliensis antecessorum meorum et meum jus extitit, donec canonicos meretricum male admisceri consortio vidi et dolui, quorum scilicet servitio Deum et sanctos quorum multa in ecclesia illa continentur patrocinia, offendi credidi pocius quam placari. Unde et canoniam volui in monachiam converti, vocavique quos bene ordinatos audivi Majoris monasterii monachos, ac dedi eis ecclesiam de Sablolio canonicalem, ita ut defunctis IIIIor canonicis aut si effecti monachi fuissent, quatuor monachi Deo servientes et sanctis ejus inibi consisterent. Feci autem hoc ego et uxor mea et liberi mei, non aliqua interveniente pecunia que aut daretur nobis aut promitteretur, sed sola remuneratione divina. Quod cum ita sit, monachi de Cultura eleemosynam meam mihi et quibus dedi calumpniantur. Quod utrum recte faciant an non? Dicat qui intelligit.