Donation par Robert le Bourguignon et sa femme Avoise de l’église Saint-Malo de Sablé.
Datierung: 1067 08 07
Ausstellungsort: Chaumont-sur-Loire
Notum esse omnibus volumus quod ego Rotbertus de Sablulio et uxor mea Hazvisa dedimus Sancto Martino Majoris monasterii et monachis ejus aecclesiam Sancti Macuti cum caeteris omnibus aecclesiis ejusdem castri pertinentibus ad predictam aecclesiam canonicalem, ita ut quando aliquis de canonicis morietur aut monachus fiet, veniant paulatim prebendae eorum in potestatem monachorum donec ablatis illis IIIIor canonicis, IIIIor pro eis monachos abbas Majoris monasterii ibidem constituat. Dedimus quoque supradictis monachis unam mediaturam terrae cum pratis quae ad illam pertinent et exampliationes bosci de Boeria quae erant meae propriae. Dedimus etiam illis terram ad burgum faciendum solutam et quietam sine ullis consuetudinibus, preter has quas hic memoramus. In die mercati mei quamcumque rem vendiderit homo monachorum, sive in burgo illorum sive in meo mercato, preter panem et vinum et carnem mortuam, dabit mihi inde theloneum; de pane autem vel de vino vel carne mortua, si vendiderit ea domi suae, nichil habebo. Si mercator cursorius fecerit venditionem aut emptionem in burgo monachorum cum homine illorum, habebo ego theloneum de mercatore, illi vero de homine suo, nisi in die mercati. Sed se ille mercator fecerit michi aliquam injuriam vel de ipso theloneo de quacunque re, non tamen repetam eum in burgo eorum nec faciam ei quicquam molestiae dum in eo manebit. Similiter si homo monachorum fecerit qualecunque forisfactum cuilibet homini, faciet ille homo clamorem inde ad prepositum monachorum, qui si noluerit inde rectum facere, veniet ille ad monachum per quem si non potuerit rectum consequi, referetur causa ad me. Quod si nec ego potuero impetrare a monacho ut de homine suo rectum faciat, non tamen faciam ullam vim consistenti in burgo monacorum aut in aliqua re illorum; extra autem si invenero injuriosum, conpellam eum stare ad justiciam. Si vero aliquis homo qui non sit mercator cursorius vendiderit aliquid aut emerit in burgo monachorum aliis diebus preter diem mercati, dabit illis theloneum, non michi. Dedimus quoque supradictis monachis in Losdunensi ecclesiam de Anglario et omnia quae ego propria habebam pertinentia ad illam aecclesiam, et quod alius habet in ipsa aecclesia, si aliquo modo vel dono vel pretio potuerit adquirere, concedimus nos et filii nostri. Dedimus etiam illis VI. arpennos vineae situos in Losdunensi et decimum denarium et decimum porcum pastuagii de Brionensi, et praeter haec pastionem ad quingentos porcos in perpetuum. Hanc elemosinam fecimus ego et uxor mea pro animabus nostris et pro anima comitis Gaufredi et pro animabus Gaufredi atque Lisiardi, filii ejus, et pro animabus parentum nostrorum et filiorum nostrorum ac filtarum et pro anima Gaufredi, fratris Hazvise, uxoris mee, et pro animabus fratrum meorum Hainrici et Guidonis. Et ut haec elemosina, pro qua perpetuam querimus mercedem, ipsa quoque perpetua et inviolabilis permaneret, fecimus eam confirmari auctoritate Philippi, regis Francorum, dum esset ipse rex in obsidione castelli Calvimontis, et Balduini, cognati ipsius regis, filius Balduini, comitis Flandriae, et comitis Gaufredi de cujus casamento erat, et uxoris ejus nomine Julittae et fratris ejus Fulconis. Testes de auctoramento regis: Guido, episcopus Ambianensis; Gaufridus, episcopus Parisiacensis; Adhericus, episcopus Aurelianensis; Ivo, episcopus Sagiensis; Baldricus, equilibrator regis; Ingenulfus, magister pincerna; Radulfus, dapifer; Walerannus, camerarius; Fulco, filius Gervisi, et Gervisus, frater ejus; Rotbertus Gifarz. Petrus cancellarius subscripsist. Eustachius firmavit cappellanus. Gaufridus capellanus similiter firmavit. Hii sunt testes qui interfuerunt huic donationi quam fecerunt de rebus suis Sancto Martino apud Sablulliacum Rotbertus et uxor ejus Azvisa et filii eorum Guazfredus videlicet et Rotbertus atque Adiladis, id est Burchardus rufus, Radulfus de Juviniaco, [Hugo filius Salomonis, Guazfridus Brito, Rainaldus Farsit, Suardus filius Guazberti, Herduinus Jangoilz, Gosfredus Barret], Gosfredus de Baraciaco, Isimbardus de Sancta Susanna, Normandus de Asneriis, [Guarnerius Tanator, Herveus Gold ..., Albericus Boldrot], Aimericus de Sancto Lupo, [Hugo major], Odelerius de Parcé, Rainaldus Asinarius de super ponte, Galterius canonicus, Hildegarius canonicus, Arnaldus monacus, Odo monacus. Hi sunt testes auctoramenti Rainaldi quod fecit apud Credonem de rebus quas dederat Sancto Martino pater suus, et mater sua Hadvisa, apud Sablulium: Rotbertus de Vitriaco, Vivianus infans, Vivianus de Aldriaco, Burcardus de Caurcis, Haimo de Intramis, Fulco de Boderia. Testes auctoramenti Gaufridus de Monasteriis, Ilerannus de Ho otoet. Herveus venator.