Donation par Robert le Bourguignon et sa femme Avoise de l’église Saint-Malo de Sablé.
Datierung: 1067 08 07
Ausstellungsort: Chaumont-sur-Loire
Notum esse omnibus volumus quod ego Rotbertus de Sablulio et uxor mea Hazvisa dedimus Sancto Martino Majoris monasterii et monachis ejus ecclesiam Sancti Macuti cum ceteris omnibus aecclesiis ejusdem castri pertinentibus ad predictam ecclesiam canonicalem, ita ut quando aliquis de canonicis morietur aut monachus fiet, veniant paulatim prebenda eorum in potestatem monachorum donec ablatis illis quatuor canonicis, quatuor pro eis monachos abbas Majoris monasterii ibidem constituat. Dedimus quoque supradictis monachis unam mediaturam terrae cum pratis quae ad illam pertinent et exampliationes bosci de Boeria quae erant meae propriae. Dedimus etiam illis terram ad burgum faciendum solutam et quietam sine ullis consuetudinibus, preter has quas hic memoramus. In die mercati mei quamcumque rem vendiderit homo monachorum, sive in burgo illorum sive in meo mercato, preter panem et vinum et carnem mortuam, dabit mihi inde theloneum; de pane autem vel de vino vel carne mortua, si vendiderit ea domi suae nichil habebo. Si mercator cursorius fecerit venditionem aut emptionem in burgo monachorum cum homine illorum, habebo ego theloneum de mercatore, illi vero de homine suo, nisi in die mercati. Sed si ille mercator fecerit michi aliquam injuriam vel de ipso theloneo de quacumque re, non tamen repetam eum in burgo eorum nec faciam ei quicquam molestiae dum in eo manebit. Similiter si homo monachorum fecerit qualecumque forisfactum cuilibet homini, faciet ille homo clamorem inde ad prepositum monachorum, qui si noluerit inde rectum facere, veniet ille ad monachum per quem si non potuerit rectum consequi, referetur causa ad me. Quod si nec ego potuero impetrare a monacho ut de homine suo rectum faciat, non tamen faciam ullam vim consistenti in burgo monachorum aut in aliqua re illorum; extra autem si invenero injuriosum, conpellam eum stare ad justitiam. Si vero aliquis homo qui non sit mercator cursorius vendiderit aliquid aut emerit in burgo monachorum aliis diebus preter diem mercati, dabit illis teloneum, non michi. Dedimus quoque supradictis monachis in Losdunensi ecclesiam de Anglario et omnia que ego propria habebam pertinentia ad illam ecclesiam, et quod alias habet in ipsa ecclesia, si aliquo modo vel dono vel precio potuerint adquirere, concedimus nos filii nostri. Dedimus etiam illis sex arpennos vineae sitos in Losdunensi et decimum denarium et decimum porcum pastuagii de Brionensi et preter hec pastionem ad quingentos porcos in perpertuum. Hanc elemosinam fecimus ego et uxor mea pro animabus nostris et pro anima comitis Gaufredi et pro animabus parentum nostrorum et filiorum nostrorum ac filiarum et pro anima Gaufredi, fratris Hazuisae, uxoris meae, et pro animabus fratrum meorum Hainrici et Guidonis. Et ut hec elemosyna pro qua perpetuam quaerimus mercedem ipsa quoque perpetua et inviolabilis permaneret, fecimus eam confirmari auctoritate Philippi, regis Francorum, dum esset ipse rex in obsidione castelli Calvimontis, et Balduini, cognati ipsius regis, filii Balduini, comitis Frandriae, et comitis Gausfredi, de cujus casamento erat, et uxoris ejus nomine Julittae, et fratris ejus Fulconis. Testes de auctoramento regis: Bartholomeus, archiepiscopus Turonensis; Gausfridus, episcopus Parisiacensis; Adhericus, episcopus Aurelianensis; Ivo, episcopus Sagiensis; Baldricus, equilibrator regis; Ingenulfus, magister pincerna; Radulfus, dapifer; Walerannus, camerarius; Fulco, filius Gervisi, et Gervisus, frater ejus; Rotbertus Gifart, Petrus cancellarius subscripsit, Eustachius firmavit capellanus. Gausfridus capellanus similiter firmavit.
Signum Gausfredi comitis Andecavensis
Signum Philippi Regis
Signum Balduini comitis Flandriae
Signum (monogramma) Philippi gloriosissimi regis (Chrismon cui alligatur nota Amen).
Data. VII. Iduum augustarum, Anno. XVIII. Philippi gloriosissimi regis. Actum apud castellum Calvi montis. In Dei nomine feliciter. AMHN. Indictione. V.
Eustachius notarius ad vicem Balduini recognovit et subscripsit.
Anno ab incarnatione Domini millesimo. LX. VII.