Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Accensement par Herbert Le Long de la terre de Mareil-en-Champagne au profit d’Hugue, et donation par ce dernier de l’église de Mareil.
Datierung: 1065

Notum sit omnibus quod Hugo, filius domni Salomonis, monachi nostri, cum recepisset honorem suum de Marulio, patre suo monacho facto, rogavit Gauffredum, nepotem Raherii, et Salomonem, patrem suum, monachos nostros, ut reconciliarent eum Herberto Extenso qui erat inimicus ejus propter illum honorem de Marulio qui ei ex hereditate competebat, sed Hugo et pater ejus abstulerunt ei illum per violentiam. Promisit ergo predictis fratribus Hugo quod si hoc possent facere ut Herbertus concederet ei tenere de se supradictum honorem, ipse Hugo daret sancto Martino et nobis totam dominicam terram que proprie pertinebat ad dominum illius honoris et totam ecclesiam Marulii cum omnibus quae ad eam pertinent et dimidiam partem pratorum et dimidiam partem molini de Grivel et omnium molinorum qui ibi fient et dimidiam partem piscarie illius aque. De hac promissione cum certos fecisset Hugo illos duos fratres, venerunt ambo ad Herbertum et dixerunt ei quod eos Hugo rogaverat et quod eis promiserat si illud ei impetraret, simulque precati sunt eum ut, si propter aliud non faceret, vel propter amorem Sancti Martini concordaret Hugoni. Quibus ille auditis recepit libenter preces monachorum et promisit se facturum quod rogabant. Convenerunt ergo simul Herbertus et Hugo et illi duo fratres et alii quamplures in quodam campo inter ecclesiam de Cantenaco et plaxitium de Taumisim, et ibi dimisit Herbertus Hugoni malivolentiam suam et concessit ei honorem de Marulio ita ut Hugo teneat eum de illo ad censum, census autem sint duodecim denarii quos det Hugo per singulos annos in capite quadragesime monacho illius obedientie ad cantandas missas pro anima Rotberti fratris nihilominus Herberti, pro malis que fecerat propter illum honorem. Et iste convenientie fuerunt in concordia eorum, scilicet ut si quis calomnietur Hugoni illum honorem de Marulio, Herbertus adquietet eum ab omni calumnia. Et si Hugo fecerit nobis aliquam fraudem vel injuriam de rebus quas ibi dedit nobis vel promisit, Herbertus nullam convenientiam teneat erga eum. Quod si exierit de istis convenientiis Hugo contra Herbertum vel Herbertus contra Hugonem, vel si alia quacumque causa orta fuerit inter eos inimicitia, illa tamen omnia que data sunt nobis de honore vel in honore Marulii permaneant Sancto Martino soluta et quieta et neuter se vindicet de altero per illa. Scire etiam volumus omnes Hugonem mandasse Herberto per predictos monachos nostros ut si Herbertus vellet honorem illum de Marulio recipere de Rotberto Burgundio, ipse Hugo teneret illum de Herberto in amicitia. Si vero nollet illum Herbertus recipere de Rotberto, teneret illum Hugo ab eo ad censum. Sed ita placuit melius Herberto, videlicet ut Hugo teneat illum honorem ab illo ad censum, sicut superius scriptum est.