Notice relatant la donation de Saint-Étienne d’Origné par Vivien, fils de Guillaume Le Chevrier, et les diverses donations subséquentes.
Datierung: 11. Jhd.
Posteritatis nostre perenni memorie tradere curavimus quod Vivianus, filius Willelmi Capreoli, dedit Deo in elemosyna et beato Martino, scilicet monachis Majoris monasterii, capellam Sancti Stephani de Origneo et prope capellam duas bordarias terre et quantum appratare possent in suis boschis et dimidium partis sue in molendino de Sai tam in multura quam in piscibus et pasnagium de propriis porcis monachorum in boschis suis et quicquid daretur eis in Origneio concessit eis quietum et liberum sicut ipse habebat. Hoc concessit Willelmus pater ejus et fratres sui Ricardus et Patricius in domo sua de Coceo cum Vivianus jaceret ibidem infirmus. Et hoc vidit et audivit Robertus Ragot et Adelardus Faber qui iverat illuc cum Hugone monacho. Quadam die recordata sunt hec dona Viviani super ripam Meduane coram Viviano et his testibus Hamelino presbitero, Goslino presbytero, Fulcoio milite, Willelmo Piloso, Burcardo de Coldreio, Erneiso et Pagano famulis de Sablolio, Roberto de Valle, Constancio de Haia. Et ecce ibidem et his omnibus videntibus Girardus filius Goslini de Origneo et mater ejus Sulicia et soror Girardi Isabel, et filius Isabel Haimo dederunt monachis in elemosina dimidiam masuram in qua est capella tali condicione ut monachi reciperent eos et Goslinum antiquum heredem terre in beneficio suo et darent eis LXV solidos de caritate. Quod ita factum est. Et ut in perpetuum firmius teneretur, dederunt ipsum dominum Vivianum fidejussorem et custodem et defensorem hujus elemosyne; ipse etiam Girardus est plegeius et Robertus de Valle et Rainaldus cliens Viviani, et Gandelmaro de Pomeroliis. Concesserunt etiam hoc donum Rollandus de Credone et Burcardus filius ejus apud Calvigneium ubi convenerant ad conservandum bellum duorum suorum hominum, et hoc fecerunt coram Viviano Capreolo et coram Suhardo de Meralo et Ivone de Labanastrisa et Girardo de Origneo et Rainaldo, cliente Rollandi, et Rainaldo de Sancto Galdo, et dedit eis Hugo monacus V solidos de caritate, vidente Rossello filio Giraldi filii Sulicie, [et Gandelmaro de Pomeroliis]. Lunellus filius Isabel, concessit libenter elemosynam monachis quam fecerant mater ejus et avunculus Girardus, et hoc fecit apud Sanctum Stephanum, unde testes sunt Robertus filius Isembardi et Normannus de Dulto et Guillelmus de Sancto Sulpicio qui faciebat ibi maceriam ad domum monachorum, et operarii eorum, scilicet Pais filius Balduini, Fulcoius frater Erneisi, Robertus filius Fulconis molendinarii, Erneisus famulus de Sablolio, Barbotus gener Constancii, Johannes filius Normani de Dulto. Post concessum dedit ei Hugo monachus sex denarios ad sotulares emendos sicut fratri suo dederat. Robertus Pellitarius de Husseto dedit Deo et monachis beati Martini terram que vocatur Francheria in elemosyna ut ipse et pater suus reciperentur in benefacto monachorum et hoc donum posuit super altare Sancte Marie de Villariis coram Girardo, domino terre, et Hamelino presbitero et habuit de caritate monachorum XII solidos; Girardus de concessu duos. Hamelinum presbiterum et Hildebertum Pellitarium dedit Robertus Pellitarius fidejussores adquietandi Francheriam monachis. Calopinus de Origneo dedit Deo et monachis Majoris monasterii [in elemosina] terram ad unum modium seminandum; quod ut firmiter teneretur, dedit ei Hugo monachus XXV solidos de caritate, videntibus Rainaldo de Sancto Galdo, Balduino de Valle, Rosello filio Giraldi Sulicie. Concesserant et hoc domini terre Vivianus Capreolus et Girardus, filius Goslini de Origneo, super ripam Meduane, quando pacificati sunt Garsylius et Vivianus de uxore Viviani que discordata fuerat ab eo. Et hoc concessum audierunt Rainaldus de Sancto Galdo et ipse Calopinus, Burcardus de Coldreio, Robertus et Hubertus de Folzels, Balduinus de Valle, [Hamelinus presbiter].De consuetudinibus terre venit dissentio inter nos et Calopinum, unde ad hanc venimus concordiam quod omni tempore mittemus pro hac terra et de Conmendisa unam minam, de manducatu domini duos denarios, de tailliis dominorum tertium denarium de illa parte quam Calopinus reddet de foco proprio, de bussellis avene duos. Huic concordie interfuerunt Hamelinus presbiter, Hamelinus Esclavellus, Rainaldus de Sancto Galo, Robertus Pellitarius et plures alii. Hoc notandum est quod Girardus de Origneo et Isabel soror ejus dederunt monachis circa capellam tantum terre solutum et quietum ab omni consuetudine quantum posset seminari et quietum ab omni consuetudine quantum posset seminari de quatuor sextariis siliginis; postea vero cum seminassemus ibi et meteremus garbas, dixerunt ut redderemus eis decimam. Hugo autem monachus respondit eos nobis illam dedisse, Girardus vero negavit; unde venimus coram testibus qui audierant donum et recognovit Girardus veritatem et clamavit decimam quietam. Hoc audierunt Amelinus presbiter, Rainaldus de Sancto Galo, Calopinus, Salomon piscator. Postea vero ipse Girardus et Isabel soror ejus se dedisse decimam et recognovisse negaverunt. Unde iterum convenimus apud Sanctum Stephanum ad placitandum ibique et recognoverunt et concesserunt nobis habere decimam de quatuor sexterariis terre circa capellam. Quare Hugo monachus dedit illis ibidem septem solidos quos ei debebant et Haimoni filio Isabel sex denarios. Hoc viderunt et audierunt Hamelinus presbiter, Goslinus presbiter de Vileriis, Rossellus de Vileriis, Rainaldus de Sancto Galo.