Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Confirmation par Juhel II de Mayenne des possessions de Marmoutier dans son domaine et de la dîme de ses revenus d’Angleterre.
Datierung: 1190 – 1203

Ego Juhellus de Meduana volo et statuo quod monachi Majoris monasterii, apud Meduanam in ecclesia Beati Stephani Deo servientes, habeant bene et in pace et sine ulla contradictione decimam totius redditus mei quem habeo in Anglia ad dominium Meduane pertinentis, quam decimam Juhellus de Meduana, avus meus, eisdem monachis in eleemosynam dedit et charta sua confirmavit. Hanc igitur decimam et omnes donationes predicti avi mei, sicut in charta ejus continetur, omnesque alias eleemosynas quas ipsi habent per totam terram meam de cujuscumque dono sint, ego confirmo et precipio quod nullus contra chartas et libertates eorum audeat eos in aliquo vexare vel molestare. Quod ut ratum sit et firmius teneatur, presens scriptum sigilli mei munimine roboravi, testibus his: Gaufrido de Tencto, Gaufrido Maleffant et multis aliis. Actum solemniter apud Cenomannos in ecclesia Beati Juliani coram Hamelino, tunc temporis Cenomannensi episcopo, Olivero de Sancta Maura, predicte domus existente priore.