Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Accord entre Herbert de Logé et les religieux de Saint-Étienne au sujet des dîmes de Saint-Fraimbauld et de Thuboeuf.
Datierung: 1189

Ego Juhellus, dominus Meduane, filius Gaufredi cujus pater extitit senior Juhellus, notum facio [presentibus et futuris] quod Herbertus de Logeio temporibus meis visus est inferre calumniam monachis Sancti Stephani in decima Sancti Frambaldi, cujus quinque partes monachorum sunt, et in decima de Tuabove cujus due partes monachis cedere dinoscuntur. [Itaque cum aliquandiu inter monachos et Herbertum disceptatum esset], tandem [ad hoc ventum est et] hoc modo lis sopita est, quod Herbertus in presentia Cenomanensis episcopi et in [presentia] mea, multis ostantibus, jus monachorum recognovit et calumniam quam falso pretenderat omnino dimisit seque nullam deinceps facturum molestiam promisit, nec solum promisit sed etiam fiduciavit. Sed et siniscallus meus Hugo Molnerius, cujus filiam predictus Herbertus habebat, hec sicut dicta sunt, benignissime concessit. Monachi vero ut res ista in posterum firma permaneret, cum domini cenomanensis et meo consilio, centum solidos cenomanensium predicto Herberto dederunt, nec timore nec velut inferiores, sed ut benevolentiam Herberti et consanguineorum ejus adquirerent. Ego autem hujus rei et concordie testis existo meque custodem et adjutorem monachis futurum promitto, et pro testimonio literas feci fieri quas sigillo meo munivi, et nomina testium qui interfuerunt subscribere feci. Ex parte domini episcopi Cenomanensis Rainaudi affuit Willelmus Baistat, magister Girardus archidiaconus, Petrus cantor frater episcopi, etc.; ex parte mea Guillelmus de Hercheneio, Radulfus de Valletorta, Gualterius de Ponte, etc.