Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Transaction entre Olivier de Sainte-Maure, prieur de Saint-Étienne, et Pierre et Hamelin de Villeray au sujet de la procuration viagère possédée par ces derniers sur le prieuré.
Datierung: 1190 – 1203

Ego Juhellus, dominus Meduane, notum volo fieri omnibus istam cartam inspicientibus quod cum Petrus de Vilereio et Hamelinus, ejus frater, et Raginaldus, clericus, predicti Petri filius, procurationem suam haberent in domo Sancti Stephani de Meduana, vita comite, et eis procuratio illa ut ante placuerat non placeret, talis pactio facta fuit inter eos et monachos, Oliverio de Sancta Maura, tunc temporis ejusdem domus priore existente. Ipse O[liverius] et monachi dederunt et cuncesserunt eis decimam illam que sita est in parrochia de Constest usque ad aquam que dicitur Anvore, con Cepelereia et omne superannum quod habebant in ecclesia de Contest, tali conditione quod unus quisque eorum trium terciam partem predicte decime habebit, superannum vero Raginaldo clerico immune remanebit. Si vero quiscumque eorum trium habitum monachi suscipere voluerit vel viam universe carnis ingressus fuerit, ejus pars ad predictam domum redibit. Hanc vero pactionem Petrus et Hamelinus et Raginaldus, clericus, super sacrosancta tenenda juraverunt; insuper terram illam quam predicte domui in elemosinam pro predicta procuratione dederunt tuendam et conservandam pro posse suo juraverunt, dum pactio ista eis tenebitur. Et O[liverius], ejusdem domus tunc temporis prior, et monachi tunc temporis in ipsa domo existentes, loco suo Guillermum Le Poconnier, ejusdem domus famulum, jurare fecerunt. Ut vero pactio ista inconcussa teneatur, ne in aliquo violari possit, ego Juhellus, dominus Meduane, sigilli mei munimine feci premuniri, testibus istis: de monachis, Guillermo, priore de Placé; Roberto, celerario domus Meduane; Bernardo monacho, Johanne de Valle; de clericis: Ivone presbitero, Roberto capellano, Thomas Malesfant, Gaufrido Malusinsfans; de laicis: Guillermo de Harqueneio, Herberto de Logeio, Filipo de Chastelerio, Michaele Rufo, Fulchone Fabro et pluribus aliis.