Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Mandement de Juhel II de Mayenne à ses officiers, portant confirmation des biens du prieuré de Saint-Étienne.
Datierung: 1189

Juhellus, dominus Meduane, dilectissime matri sue et domine et Guillelmo de Meduana, [avunculo suo], et Guillelmo de Erqueneio, fideli suo, omnibusque ballivis suis salutem [in Domino]. Patet omnibus multa damna per me et per meos homines domui Sancti Stephani de Meduana esse illata [et maxime in usurpatione prepositure Meduane aliorumque multorum que a predecessoribus meis sunt monachis ejusdem concessa]. Unde rogatus a domino archiepiscopo Turonensi et in remissionem peccatorum meorum diligenter ammonitus ut damna predicte domui restaurarem et redditus ejus restituerem, [ideo] vobis omnibus amicabiliter supplico quatinus Gaufridum, priorem ejusdem domus, et monachos et omnia sua conservetis et tamquam mea propria [firmiter] manuteneatis, [et ideo volo et constituo quod de cetero dictus prior et successores sui habeant et percipiant decimam septimanam integram et perfectam in tota castelania Meduane, tam in nundinis quam in ceteris mercatis, cum confiscationibus et forefactis in ea contingentibus. Item constituo et precipio quod dictus prior et omnes successores ejus habeant libere et quiete decimam partem in furnis et molendinis et in aquis tam in melioratis quam in meliorandis]. Preterea hominibus suis de feodo capellanie consuetudines suas de mortuis lignis in foresta mea Meduane ad testimonium famulorum meorum et legitimorum patrie hominum reddo et concedo. Si quis vero in reditibus vel in possessionibus prefate domus manus injecerit, nullo modo patiamini. [Illos autem C solidos cenomanensium quos ad reparandam ecclesiam Sancti Stephani et domos suas dedi de primis exitibus mee terre ubicumque sint, festinanter reddatis] et crucem ejusdem domus quam Hugoni de Gaudescha accomodavi, ad terminum prefixum sine dilatione redimi faciatis et donum quod Clemens et Mieldis Beraille, mater ejus, de terra sua monachis [Meduane] fecerunt, et donum quod Petrus de Vilereio fecit eisdem monachis de terra de Vilereio concessione heredum suorum, concedo et sigilli mei impressione confirmo, testibus Michaele de Baes, Guillelmo, abbate Campanie, [Gaufrido monacho, Gervasio Probo, Petro capellano] et pluribus aliis.