Donation par Robert Le Paon, clerc, de l’église de Notre-Dame de Mayenne et de tous ses droits sur l’église de Parigné.
Datierung: 1120
Cum multis hujus seculi voluptatibus diligenti studio curam impendimus et ea que sunt utilia corporeis usibus nobis obnoxie suggerimus, non utilitatis anime immemores esse debemus. Utilitas quippe anime est, ubi potestas valet et auctoritas, justis assentire petitionibus et beneficia pro redemptione animarum religiosis locis et fratribus Deo servientibus collata, concessionis et auctoramenti munire presidiis. Quapropter ego Hildebertus, Dei gratia Cenomannorum episcopus, cujusdam clerici nostri Roberti scilicet cognomento Pavonis petitionem, quia justa erat et anime utilis, dignam impetratione decrevi. Iste quidem Robertus habebat et possidebat ecclesiam Sancte Marie parrochialem in burgo castri Meduane sitam, pro qua timens periculum animarum tam sue quam sibi succedentium, si post suum decessum ad laicalem reverteretur manum, unde Deo auxiliante et justitia exigente exemta fuerat, secum igitur aliquamdiu volvens quomodo ut et periculum vitaretur et ecclesia illa religiosis locis et fratribus locaretur, tandem decrevit et vovit ut eam Majori monasterio beati Martini et fratribus ibidem Deo servientibus condonaret ut per eorum suffragia orationum mereretur suorum adipisci redemptionem peccatorum. Recognoscens autem hujusmodi donum non debere fieri nisi per concessionem pontificalem et auctoritatem, nostram adiit humiliter presentiam, comitante sibi Herveo monachorum cappellano, assistentibus etiam nobis duabus ecclesie nostre personis, domno scilicet Pagano decano, de cujus archidiaconatu illa ecclesia erat, et domno Fulcherio archidiacono, petens et multum rogans ut ecclesiam illam predictis fratribus et loco concederem et confirmarem simul et ea que habebat in ecclesia de Parriniaco. Tradens igitur ipse eam per quemdam cultellum in manu mea et dimittens cum ceteris de Parriniaco, concedentibus et auctorizantibus ipso eodem Roberto et predictis personis Fulcherio archidiacono et Pagano decano, ego quidem Hildebertus, tum pro reverentia loci et dilectione fratrum, tum pro salute et utilitate anime ipsius clerici Rotberti et mee, dedi et concessi eam beati Martini Majori monasterio et fratribus ejusdem loci, revestiens eos per predictum cultellum, quem in manu domni Fromundi, prioris, posui, salvo quidem jure nostre Cenomannensis ecclesie. Quod donum nostre sigilli munitione firmare decrevi ut [stabile et] ratum in perpetuum servaretur, interdicens sub anathemate ne alicujus presumptione vel violentia solveretur. Acta sunt hec anno ab incarnatione Domini M CXX, indictione XIII, epacta XVIII, anno episcopatus domni Hildeberti XXIIII, testibus istis ipso domno Hildeberto episcopo, Pagano decano, Fulcherio archidiacono, Herveo capellano; de monachis Fromundo priore, Petro Laidez, Johanne, Juvenai priore, Guillelmo, Arbenii priore, Gualterio Compendiensi, Guillelmo Meduane priore.