Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Confirmation par Hildebert de Lavardin, évêque du Mans, de la donation à Marmoutier de la chapelle du château de Mayenne et de celle de Lassay.
Datierung: 1120

Justis petitionibus assensum debere attribui et divini muneris est inspiratio et sancte auctoritatis et omnium pie sentientium veneranda omnibus approbatio. Quod ego Hildebertus, Cenomannensis matris ecclesie indignus episcopus, considerans, petitioni Juhelli de Meduana assensum decrevi non negandum. Convocatus ergo ab eodem Juhello, consultus etiam et rogatus et ab ejus matre et sorore, sed et castri baronibus exoratus ut capellam suam de eodem castro cum omnibus appenditiis ejus et capellam de Laceio similiter cum ei pertinentibus, Majori monasterio et monachis sancti Martini concederem et firmarem, ego cum personis ecclesie nostre quibus id pertinere videbatur decrevimus tam justis petitionibus assentire. Damus igitur et concedimus prefato monasterio ecclesias supradictas cum omnibus ad eas pertinentibus, salvo jure matris nostre Cenomannensis ecclesie, assentientibus et confirmantibus ut supradictum est quibus ex nostra parte id pertinere videbatur. Et ut hec aliquis perversus aut impostor in futurum destruere vel etiam infirmare, quod absit, si conetur non prevaleat, auctoritate nostra et sigillo presentem cartulam decrevimus muniendam, vinculo anathematis innodantes quisquis hoc presumserit, donec se congrue emendationi subjiciat. Acta sunt hec anno ab incarnatione Domini M. C. XX, indictione XIII, epacta XVIII, anno episcopatus domini Hildeberti XXmo IIIIto. S. Hildeberti episcopi. S. Pagani decani. S. Fulcherii archidiaconi. S. Gervasii Paganelli archidiaconi. S. Guidonis precentoris. S. Guarnerii de Meduana. S. Gradulfi archidiaconi.