Donation par Guérin Le Preux, sous la pression de Juhel de Mayenne, de son terrain sis entre la chapelle du château et la rivière pour y construire les bâtiments du prieuré.
Datierung: 1120
Juellus de Meduana omnibus fidelibus salutem. Facta modernorum notitie futurorum debent commendari per scripta. Inde est quod ergo Juellus futurorum notitie patefacere decrevi quomodo discordia que fuit inter me et Guarinum Probum pacificata fuit et ad bonum pacis revocata. Patet et patebit omnibus quod per Dei gratiam monachos Majoris monasterii transtuli de monasterio Sancti Martini quod est ultra pontem Meduane situm in castrum meum, et dedi eis capellam sanctorum martyrum Stephani et Laurentii atque Vincentii et totam capellaniam immunem et quietam ab omni exactione, cum omnibus appendiciis suis, scilicet in hominibus, in boscis, in pratis, in censibus, in avenagio et in omni re. Dedi etiam eis decimam omnium stellingorum meorum adquisitorum et adquirendorum in Anglia, et etiam si quid darem ego vel heredes mei de reditibus meis qui sunt in Anglia, monachi non minus haberent decimam. Dedi etiam eis decimam omnium quecumque habeo vel habiturus sum intra fluvium Meduane et Comunti et Erneie in castellaria mea, in molendinis, in aquis, in passagiis, in furnis, in foris, in nundinis, in avenagio, in foresta et, si quid de foresta veniret ad agriculturam, decimam habebunt sicut de pasnagio. Hec omnia dedi eis in melioratis et meliorandis. Insuper concessi eis ut haberent eamdem libertatem in hominibus suis quam habeo in meis. Concessi etiam omnia alia, sicut continentur in priori charta mea, et cum non haberent sufficientes plateas ad faciendum edificationes monachorum, rogavi Rainaldum Droolini et Guarinum Probum ut mihi darent vel venderent plateas quas habebant ecclesie contiguas. Rainaldus Droolini libentissime sua gratia annuit et in perpetuam eleemosynam ecclesie dedit. Guarinus vero Probus dixit quod nec daret nec venderet, et cum nec prece nec precio possem aliquid impetrare, iratus graviter contra eum, dixi ei quod meus colibertus erat et poteram eum vendere vel ardere, et terram suam cuicumque vellem dare tamquam terram coliberti mei, et insurgens in eum violentas manus injecissem in eum nisi Clementia, uxor mea, et Ildebertus, Cenomanensis episcopus, et G[uillelmus], abbas Majoris monasterii, et multi alii probi viri me vi introduxissent in cameram interiorem. Illa die recessimus ab invicem. In crastinum vero venerunt ad me multi probi viri dicentes mihi me injuste egisse contra Guarinum Probum, quia pater meus franchiverat eum et ob hoc fecit sibi carcerem lapideum juxta portam castri mei situm; quibus ego respondi quod ego jam vivebam et equitabam et intelligibilem etatem habebam, nec consensi nec volui, unde irritum debet fieri. Tandem venerunt Clementia, uxor mea, et Chotardus de Meduana, vir prudens et mihi privatus; taxaverunt modum pacis in hanc formam: Guarinus Probus dedit monachis casamentum suum quod erat inter capellam et fluvium Meduane in perpetuam eleemosynam. Chotardus vero, ut reconciliarer Guarino Probo, dedit mihi palefridum album quem dederat ei dux Burgundie apud Divionem, et reddidit mihi copam meam quam dederat mihi Henricus, rex Anglie, Guillelmi filius, quam habebat pro quingentis solidis in vadimonium, et ita franchivi Guarinum Probum et omnem progeniem ejus, etiam Mauritium puerulum qui ibi presens erat. Guarinus vero Probus pro tanto beneficio dedit Chotardo pratum quod est super fluvium Meduane inter ipsum fluvium et fedum Raginaldi Droolini juxta hortum et virgultum monachorum, quod pratum habebat pro CCC solidis in vadimonium, liberum ab omni servitio. Ego vero Juhellus pratum concessi Chotardo, ita liberum sicut habeo castrum meum. Que omnia ut firmius tenerentur in perpetuum, sigilli munimine corroboravi. Rogavi etiam Ildebertum episcopum ut litteris istis sigillo meo suum sigillum apponeret. Statuimus etiam quod, si quis de genere Guarini Probi reclamaret vel casamentum vel pratum, ipsa reclamatio irritatio esset franchie et revocatio colibertie in omni genere Guarini Probi, nec monachi casamentum nec Chotardus pratum minus firmiter inde tenerent. Hec facta sunt apud Meduanam in camera mea, istis audientibus et videntibus Ildeberto episcopo, Clementia uxore mea, Guillelmo abbate Majoris monasterii, Petro bajulo, Guillelmo de Ossello, Rivallonio sacrista, Petro Laidez, Osberto, monachis, Herveo et Johanne, sacerdotibus Meduane, [Roberto Pavone et multis aliis sacerdotibus et clericis, Johanne Bernardo, Radulfo coco, famulis]; Mauritio de Gorram, Hamelino de Exclusa, Osmundo Pisce, Hamelino Pavone, Hugone de Lavalle, Hamelino Flandrensi, militibus, et aliis quamplurimis tam clericis quam laicis.