Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Donation par Juhel de Mayenne de la chapelle de son château et de la chapelle de Lassay.
Datierung: 1120

Quia, sicut scriptum est, pronus est sensus hominis ad malum ab adolescentia, et quia ampla via ad infernum tendit, arct autem est que ducit ad vitam, omnes homines qui ratione utimur, summa ope niti decet ut caventes amplam viam, arctam aggredi studeamus, et quod per nos non possumus, ecclesias et pauperes sustentando, a Deo perfici postulemus. Quod ego Juhellus Gualterii filius, dominus castelli Meduane, considerans et mecum sepius revolvens, tandem Deo favente ad id consilii veni ut Deo et beato Martino Majoris monasterii et monachis ejus quorum quidam apud nos jamdiu religiose versabantur, darem capellam meam, ad nomen beatorum Stephani et Laurentii et omnium Christi martyrem postea consecrandam, cum omnibus que ad eam pertinent et cum quibusdam aliis incrementis que nominatim inferius distinguuntur. Dum hec mecum aliquamdiu retractarem, contigit non tamen casu, sed ut credo ipso Deo qui mihi hoc inspiraverat operante, ut abbas Majoris monasterii Guillelmus nomine ad jamdictum castrum meum deveniret; quo audito, plurimum gavisus et quasi jam mei desiderii compos factus, convenientibus nobis mei cordis voluntatem ei aperui. Sed quia ipse utpote vir religiosus et sapiens melius noverat qualiter id sanius fieri posset et deberet, dixit debere consuli Cenomannensem episcopum et tale quid per manum ejus et assensum in ipsius parrochia faciendum. Statuto itaque termino affuit venerabilis tunc Cenomannensis episcopus, domnus Hildebertus, a me requisitus et consultus et jamdictus abbas cum sani consilii et boni testimonii fratribus et, concedentibus imo mecum facientibus matre mea Adelina et sorore mea Felicia nomine, videntibus quoque tam militibus quam burgensibus castri mei et annuentibus, reddidi capellam illam in manum predicti episcopi per chordam signi, obnixe rogans et jubens ut eam ipse daret in manum abbatis tunc presentis, et in usus monachorum Majoris monasterii tam presentium quam eorum qui sunt presentibus successuri. Quod et ipse libentissime annuit et abbatem et per eum monachos Majoris monasterii de capella et de ejus appenditiis investivit. Dedi itaque et do concedente matre et sorore mea per manum episcopi capellam illam inconcusse et perpetualiter possidendam cum omnibus appenditiis suis et quibusdam aliis que in eleemosynam addo, abbati et monasterio supradicto pro animabus tam mea quam precedentium et presentium, sed et post nos futurorum parentum nostrorum, Gaufredi videlicet avi mei et Gualterii patris mei, quinimo Hamelini fratris mei, sed et matris mee et sororis jam nominatarum et omnium aliorum parentum nostrorum. Sic autem distinguuntur tam ea que ad capellam pertinent quam et alia que superaddidimus sive concessimus, tota videlicet offerenda mea et familie mee, id est militum, armigerorum et omnium aliorum qui sunt de pane et victu meo, quorum tamen si quis in parochia manserit, virorum quidem offerenda ad capellam, mulierum vero ad parochiam pertinebit; omnes denarii judiciorum et bellorum et sacramentorum que erunt accepta per justitiam meam; tota terra ad capellam pertinens que in dominio capelle est a fossatis mercatorii versus forestem, sicut eam dividunt mete satis note multis habitatoribus illius terre cum casamentis militum Guarini Probi et Rainaldi Drogolini; avene de brenagio ejusdem terre ad opus equorum abbatis, quando venerit ad locum illum; tota decima pasnagiorum forestagiorumque inter aquam Meduane et aquam Erneie et Colmontem et terragiorum meorum quantacumque veniunt ad manum meam; tota decima passagiorum castri Meduane, excepta illa parte quam de me tenet Hugo de Matefelon; tota decima molendinorum, furnorum, censuum et teloneorum tam de nundinis quam de ceteris mercatis meis; molendinus unus in ipso castro cum stagno, et moltura de burgo quod dicitur esse in terra capelle; et si aliquando molendini mei molere non poterunt, precipio ut consuetudinarii eorum per consuetudinem portent annonas suas ad molendinum monachorum. Concedo quoque eis facere burgum in mercatorio quod est in terra capelle intra fossata, ita sibi quietum et solutum cum omnibus consuetudinibus sicuti habent illud burgum quod ex altera parte castri ultra aquam. Do etiam eis decimas denariorum anglicorum de centum libratis terre in Anglia per singulos annos de feodo regis Anglorum et decimam omnium que deinceps adquiram in Anglia; capellam de Laceio cum omnibus que ei pertinent, post mortem Fulcuisi, presbyteri, qui eam tenet modo. Accipiant quoque ligna ad edificandum et ardendum, quantum eis opus erit, in omnibus forestibus meis, ubi ego accipiam, et homines eorum ubicumque mei. Quotquot porcos monachi in dominio habebunt, pascantur per omnes meas forestes sine pasnagio. Dent eis milites sive homines mei quidquid voluerint de feodo meo, sed ita ne perdam militem sive hominem meum. Mittet autem abbas in eadem capella tot monachos quot necessarii erunt ad tenendum semper ibi conventum et ordinem regularem secundum consuetudinem cellarum Majoris monasterii tenentium ordinem et conventum, et quantum locus ex nostris facultatibus creverit, tantum et monachorum numerus major erit. Ecclesia quoque quam monachi habent ex altera parte aque, huic semper appendens erit et subjecta. Concordatum est etiam ut quia abbas ecclesiam de suo perficiet et officinas monachorum, non modo sed quando et quantum ei rationabiliter videbitur, de rebus hujus ecclesie ad Majus monasterium deferatur, ita tamen ne propter hoc conventus monachorum aut ordinis observatio destruatur. Ut ergo hec ex utraque parte firma permaneant inter nos et monachos cyrographo et testibus sunt firmata, quorum nomina hec sunt: Hildebertus episcopus, Fulcherius archidiaconus, Gervasius Paganellus, Paganus filius episcopi, Hugo de Lavarzin, Nicolaus decanus, Adam decanus de Sancta Susanna, Guillelmus decanus de Ambreriis, Herveus et Johannes sacerdotes Meduane, Rotbertus Pavo et multi alii sacerdotes et clerici, Guillelmus, abbas, in cujus manu hec data sunt, Daniel, abbas Ebronii, Fromundus prior Majoris monasterii, Willelmus prior, Rivallonus secretarius, Petrus bajulus, Petrus Laidez, Givardus monachus, Willelmus de Oissel, Osbertus et multi alii monachi;

De famulis Petrus Burdo, [Guadinus, Johannes, Radulfus coquus. Bernardus, Arraldus de Campaniaco];

Milites ex parte Juhelli Hugo de Lavalle, Gaufredus filius Odonis, Hamelinus de Exclusa, Hamelinus Flamens, Hamelinus Pavo et Guarinus frater ejus, Willelmus Frestens, Radulfus de Baseilla, Radulfus de Viri, Mauricius de Gorram, Osmundus Piscis et multi alii tam milites quam burgenses.