Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Accord entre Guillaume Puel et Marmoutier au sujet de la terre d’Availle.
Datierung: 1118-1120

Willelmus Puel calumniam de Avalliis, hereditate sue uxoris, quam monachis Sancti Martini [suscitaverat], abbati Willelmo et suis monachis quietam ex toto sua sponte fecit. Monachi vero eum et uxorem suam defunctam et filios atque parentes suos in beneficium Majoris monasterii susceperunt. De hac autem concessione ipse Willelmus vadimonium suum super altare Sancti Martini Meduane posuit. Preterea talis conventio fuit inter eos facta quod suum minorem filium, literarum studio nutritum, monachi, postquam erit XV annorum, in monachum suscipient. Si vero prefatus puer infra hunc terminum mortuus fuerit, pater vel alius filiorum suorum a monachis monachus suscipietur. Debet autem Willelmus in hac susceptione tale incrementum Majori monasterio dare, quod et sibi sit honori et ecclesie utilitati. Verumtamen, si propter defectum pecunie, Willelmus non poterit incrementum facere, non ideo minus supradicta conventio ei et filiis suis tenebitur. Insuper hoc sciendum est quod si pro morte vel alia occasione minor filius vel alii monachi non fuerint, numquam amplius ipsi vel parentes eorum supradictam calumniam suscitare presument. Hec viderunt et audierunt W[illelmus], abbas Majoris monasterii, Rivallonus sacrista, Fromundus prior, Petrus bajulus, Petrus Laidet, Willelmus de Oissel, prior Meduane, Gaufredus de Dinam et famuli eorum. Ex parte vero Willelmi Puel, ipse Willelmus Puel, Radulfus Puel filius ejus, Raimmundus Puel et Radulfus de Sancto Martino fratres ejus, Milo de Biarz et multi alii.

Postea quando filii supradicti Willelmi, Willelmus de Mojon et alter Willelmus minor hec concesserunt in domo ejus, affuerunt et viderunt et audierunt Frotmundus prior et Gualterius Compendiensis et famuli eorum; ex parte Willelmi Puel, Hugo filius Gervi, Rainaldus Rufus, Raimundus Puel, Radulfus Puel filius Willelmi.