Accord entre Marmoutier et Hamelin de l’Écluse au sujet de la terre d’Availle, portant reconnaissance de la donation de Foucoi.
Datierung: 11118
Hic est descripta concordia inter Hamelinum de Exclusa et monachos Meduane qui sunt de Majori monasterio de terra de Avalleis. Hamelinus enim predictam terram, favente rege Anglorum, predictis monachis abstulerat violenter. Monachi autem querentes justitiam sanctae Ecclesiae adierunt episcopum Cenomannensem. Episcopus vero interdixit Hamelinum cum tota terra sua. Itaque Hamelinus, censura sancte Ecclesie constrictus, Meduanam venit ante presentiam venerabilis Hildeberti, Cenomannensis episcopi, ibique recognovit terram de Avalleis jus esse ecclesiae Majoris monasterii per donum Fulcodii, avunculi sui, qui ipsam terram eidem ecclesie Deo inspirante contulerat quando monachus effectus est, et tunc concessit eamdem terram ecclesiae Majoris monasterii, et Hamelinus filius ejus similiter. Pro qua concessone dederunt ei monachi Meduane X libras cenomannensis monete de pecunia Sancti Martini et filio ejus XX solidos et uxori ejus, que similiter eamdem terram concessit, XX solidos. Hoc autem totum factum est in cimiterio Sancte Marie Meduane. Huic concessioni interfuerunt episcopus Cenomannensis, abbas Ebronensis, Hamelinus dominus Meduane, Hugo de Lavallo, Fulgerius archidiaconus, magister Guido, Nicolaus decanus, Guillelmus decanus de Ambreriis, Gervasius Paganellus, Guillelmus de Oissel monachus, Hosbertus monachus, Guarinus monachus, Gaufridus monachus de Vegeia, Gaufridus filius Odonis, Garinus Pavo, Gervasius de Vegeia, Hamo de Valletorta, Mauricius de Gorram, Jotardus de Meduana.