Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Donation par Guérin de Saint-Berthevin de la terre de la Gandonnière.
Datierung: 1142

Presentium seu posterorum notitie certum fieri volumus quod Garinus de Sancto Bertevino monachis sancti Martini Maioris monasterii concessit terram de Gandonaria et dedit insuper censum et quidquid ibi habebat ob anime sue remedium et hoc donum in manu Audroeni, tunc domus Lavallis prioris, tradidit, qui etiam ei caritative X libras cenomannensis monete dedit. Hoc autem donum Guido Lavellensis atque eius frater Hamo concesserunt atque legiaverunt. Et ut hoc firmius teneretur idem Garinus donum supradictum cum cultello Nicolai capellani super altare beati Martini posuit videntibus istis: Audroeno, Gauterio, Guihomardo, monachis, Guidone de Lavalle atque fratre eius, [Gaudino de Voluta, Herberto de Capella, Garino de Quiveio, Goffredo Ade, Pagano Venatore, Frelone Pavone, Petro Machefer, ... Roberto de Rosselo, ... Rainerio de Bellovisu, ... Bernardo de Monte Securo... Gauffredo de Doe, ... Bernerio de Boeria, ... Burgundio de Guetis].Hoc iterum donum Agnes, uxor eiis, concsesit in domo Patricii villici et inde habuit X solidos monete cenomannensis, et filius eius Guido X solidos, et soror Garini Gerreria V solidos. Huius rei testes Audroenus prior, Garines de Quiveio, etc. Hoc iterum concessit Margarita et Garinus de Quiveto et inde habuerunt XX solidos monete cenomannensis. Actum ab incarnatione Domini anno M C XLII.