Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Notice de diverses libéralités faites à Marmoutier par Guy Ii de Laval, Guy IV et Guérin de Saint-Berthevin.
Datierung: 1093 – 1110

Omnibus sancte matris Ecclesie filiis presentis seculi atque futuri notum fieri volumus quod Guido, filius Hamonis, videns fratrem suum nomine Hugonem ad tantam infirmitatem devenisse quod etiam de vita eius desperaret, providensque sibi in futurum ipse et uxor eius Cicilia filiusque eius nomine Guido, predicto Hugone implorante, pro animarum suarum suorumque parentum remedio, beato Martino Maioris monasterii et monachis eius omnes consuetudines panis cunctorum pistorum quicumque panem in burgo Sancti Martini vendere voluerint absque ullo retentu dederunt, illis tantum exceptis qui in castro eius morantur sicut circumdatur a fossis. Quod viderunt et audierunt Guiardus monachus, Hamo capellanus, Hersennis mater Guidonis, Renardus de Cantalupo, Hamelinus de la Rongeria.Pro anima domni Guidonis dedit sancto Martino et monachis eius Guido filius eius, et Cecilia uxor illius, et Hugo frater illius, consilio suorum hominum, totam partem costumarum nostrorum hominum de feria Sancti Bertvini et de Intramis, et minagium quod levare volebant in nostro burgo in sabbathis et feriis perenniter dimiserunt. Hoc vidit Andreas de Vitreio et Robertus filius eius, Patricius de Cadurcis, Hodo de Bor, Garsilius de Buino, Guibertus de Loiron, [Seinoreius Coron] et pene omnis Lavallensis populus. Guarinus quoque de Sancto Bertvino providens sibi in futurum, pro anime sue suorumque parentum salute, concedente uxore sua Oravia et filio Huberto, suam partem cosdumarum nostrorum hominum de feria Sancti Bertvini beato Martino et eius monachis sine ullo retentu donavit. Quod viderunt et audierunt Guiardus, Willelmus et Gingomarus, monachi, Eudo et Goffridus, sacerdos de Avenariis, Hugo de Lavalle, Guibertus de Loerron, Andreas de Roessé, [Paganus et Godefredus Venatores, Quarinus de Queveio, Vivianus Morga, Guido Melior, Alardus, homines Guarini, Hamelinus Gasconis, Pinellus, Adam de Avenariis et plures alii].