Donation par Guy II de Laval, en réparation des dommages par lui causés, d’une terre en sa forêt et confirmation par Auger du Genest et son fils Hugue de l’église d’Erbrée.
Datierung: 1096
Noscant presentes atque posteri quod Guido Lavallis, pro remedio anime sue, beato Martino suisque monachis terram que vulgo Novilesie vocatur, perpetualiter concessit. Huius doni testes sunt hi: Rivallonius, Guiardus, Raginaldus, monachi, [Odo de Danae, Paganus de Cuffou, Raginaldus de Alneto, milites].Hoc iterum donum annuit Cecilia, uxor illius Guidonis, ibique fuerunt testes Rivallonus monachus et Odo de Danae et alii plures. Postea domnus Guido, ducens totam predam monachorum de foresta, vendidit, quam Rivallonus persecutus est et, facta querimonia et clamore, pro concordia tanti damni dedit Guido monachis minagium in vadimonio pro centum solidis. Deinde non multo tempore transacto penitens retraxit et tunc demum illis totam terram apud forestam quam possent arare sine arborum destructione tribuit, testibus Guiardo, Rivallono, Renaldo monachis, etc. Algerius de Genesta et filius eius Hugo annuerunt beato Martino suisque monachis aecclesiam de Erbreiaco pro anima filii sui Roberti qui Paganus vocabatur. Hoc fuit factum aput Lavallem in domo Sancti Martini. Inde sunt testes Guiardus, Rivallonus calvus et alter Rivallonus [lupellus, Iohannes prepositus, Bodinus dives] atque Raginaldus, monachi, [et alii plures].

