Confirmation par Guy II de la donation du Bourg-Hersent consentie aux religieux après la mort d’Hamon de Laval.
Datierung: 1096 03 08 – 16
Noverint omnes quod Haimo, dominus Lataevallis, dedit beato Martino Maioris monasterii et nobis eius monachis omnes vineas suas quas edificaverat ita ut, post decessum uxoris sue Hersendis, eas haberemus, annuente ipsa Hersende, unde quidam nonaster monachus, Hervaeus nomine, tunc temporis prepositus Lataevallis, revestitus est pro nobis per unum cypham ipsorum. Post mortem vero eius, id est Haimonis, dedit predicta Hersendis beato Martino et nobis, propter suam et sui viri animam, burgum quoddam quod ipsa edificaverat, cum omnibus que in eo habebat et cum furno et cum molendino. Quod filius eius Guido, succedens patri suo in honorem, diu concedere noluit; sed postmodum ad concilium Turonense domni Urbani pape veniens, in octabis dedicationis Maioris nostri monasterii, concessit Deo et sancto Martino donationem matris sue, quam prediximus, in locutorio sacristarum. Cuius concessionis testes hi sunt: Odo de Bor, Rangerius cardinalis, Guiardus prepositus. Actuam anno ab incarnatione Domini MXCV, agentibus nobis sub domno abbate Bernardo, XIIIo anno ordinationis eius.