Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Donation par Renuisa d’un arpent de vigne sis aux Fourches, près Laval.
Datierung: 1065

Notum sit omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus quod mulier quedam Renuisa nomine donavit Deo et sancto Martino unum arpennis vinee situm iuxta castrum quod appellatur Laval, ad Furcas, in terra donni Guidonis, pro remedio anime sue et mariti sui Odelini, iam defuncti tunc temporis, tali ratione ut domnus Fulcodius monachus quereret a donno Gausfredo, domino castri Meduane, ut unum meterium, quem illa tunc temporis habebat ultra Meduane, posset habere quietum et securum ut nollo modo esset predatus vel vastatus ab hominibus domni Gausfredi et ut ei in burgo Sancti Martini unam aream ad domum edificandam darent solidam et quietam ab omnibus consuetudinibus, vidente fratre suo nomine Rotberto, necnon nepote suo nomine Gausfredo cognomento Crispino; et cum salterio donni Fulcodii monachi misit donum super altare sancti Martini. Testes vero qui hoc viderunt vel audierunt subtus notati sunt Girardus Franciscus, David barbatus, Gausbertus de Fontana, etc.