Confirmation par Hamon de Laval des droits concédés par son père Guy sur la foire de Saint-André.
Datierung: 1070
Notum sit fratribus nostris, Maioris [scilicet] monasterii monachis, quod in terra nostra apud Vallem levavit domnus Guido, qui nobis illam dederat, feriam ad festum sancti Andree, que feria esset communis inter nos et illum. Mortuo autem illo, filius eius Hamo cepit movere [sermonem et dicere quod pater suus non instituerat feriam illam per consensum eius. Quod] cum [audiret] Iohannes monachus, [frater eius, venit ad eum et de ista causa habuit sermonem cum illo et rememoravit coram eo consuetudines et conventiones inter nos et patrem suum de illa feria, scilicet ut duobus diebus ante festivitatem sancti Andree et uno post, id est quatuor diebus, esset commune nobis et ipsi teloneum totius ferie, tam de nostro burgo quam de suo, et ut non emitteret eam de manu sua ad ullum alium nisi ad nos. Et cum] rogasset Iohannes Haimonem ut quod pater suus fecerat ipse concederet, concessit. Huius concessionis testes:Lisiernus de ErcheneiGauslinus de Vegia Hamelines, frater eius Hamelines de Altanoise Herbertus, frater eius Drogo de Sancto Dionisio Hugo de Baselgis Rosbertus, filius Haimerici Isembardus Ragotus Isembardus de Rumgeria Fulbertus Draperius Giraldus Mocillus Hamelinus, filius Odrici de Brai