Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Sentence de Guillaume, comte de Normandie, adiugeant aux moines de Marmoutier leur propriété de Laval qui leur était contestée par les religieux de la Couture.
Datierung: 1064
Ausstellungsort: Domfront

Notum sit omnibus quod Guido de Valle dedit monachis Maioris monasterii ad burgum faciendum quandam terram iuxta castellum suum, hoc est iuxta Vallem, et cum in ea burgum fecissent, calumniati sunt illis monachi Sancti Petri de Cultura terram illam, affirmantes eam pertinere ad ecclesiam de Alvers. Dicebant enim quod Guido olim dederat ipsam terram Guarino cuidam monacho, ita ut esset acclinis illi ecclesie Venerunt ergo utrique monachi de hac re ad placitum ante Guidonem apud Vallem; in illo placito narravit Guido se dedisse Guarino terram illam ad burgum faciendum et ad monasterium construendum, cuius esset abbas ipse Guarinus, ea conventione ut Guarinus ecclesiam de Alvers et quaecunque posset acquirere faceret acclinia illi monasterio. Quod cum Guido narrasset, iudicatum est quod hoc deberet iuramento probare et iudicium portare. Ille ad utrunque paratus tradidit ibidem quendam servum suum nomine Sevaldum Rainaldo, abbati de Cultura, asserens tamen non esse iustum de hac portare iudicium, nisi solum fieri iusiurandam. De qua re iudices dubitantes prolongaverunt amplius terminum iudicii ut interim inquirerent an recte iudicassent. Sed cum ille terminus advenisset, illi iudices defuerunt. Guido tamen presentavit suum hominum abbati Rainaldo apud Ebronium. Cum autem dicerent illi qui aderant cum Wuidone et cum abbate magnum malum esse portare iudicium si iustum non esset, statuerunt Guido et abbas ire ante episcopum Andegavensem et sequi quod ille iudicaret, posueruntque terminum quando ire deberent. Euntibus autem mandatum est episcopum adesse non posse; sed episcopus, quia in illo termino adesse non potuerat, alium terminum posuit quando sine ulla dubitatione paratus esset ad causam illorum, ita ut nulla occasio eum inde retineret, nisi forte quae evitari omnino non posset, hoc est sanctae crucis exaltationem, in crastino festivitatis sancti Maurilii. Quod cum Guido, infra octo dies quam episcopus hunc terminum posuerat, abbati Rainaldo mandasset per Iohannem monachum, filium suum, et Aimericum Effarvé cognomento, hominem suum, respondit abbas, audiente Fulcone de Boeria, se non deinceps illuc esse iturum. Quod audiens Guido remisit in crastino eumdem Iohannem et Guielmum Britannum ad abbatem et obtulit ei per Guielmum planum iusiurandum et, si nollet accipere a Guielmo, expectaret usque in diem tertium ut Guido ipse veniret et ei ipse iuraret. Abbas autem, teste supradicto Fulcone de Boeria, utrunque recusavit. Non multo post tempore transacto, cum Guillelmus Normaniae comes Cenomannicam urbem haberet adquisitam, tenuerunt iterum de hac re utrique monachi placitum ante illum, sed cum iudicium variaret et iudices alii faverent istis, alii aliis, comes intelligens quod iudicium non ibat per rectum (utrique enim rectum habere non poterant), precepit differii placitum, quia ipse aliis curis occupatus ad hanc causam intendere non vacabat, et res quae in calumnia erant de potestate monachorum abstulit et Guidoni iussit ut eas tamdiu in sua potestate haberet donec, causa diligenter examinata, illis redderentur quibus eas rectum apportaret. Guido autem tradidit eas cuidam homini suo, nomine Hugoni, filio Natalis. Post non longum tempus, cum comes teneret curiam suam apud castellum quod habet nomen Domnus Fronto, tenuit placitum de hac ipsa re et iudicavit tam ipse quam curia sua quod de hac re iudicium portari iustum non erat, sed tantummodo iurare debebat Guido quod rem illam quae in calumnia erat numquam Guarino monacho dederit ita ut esset acclinis ecclesie de Alvers, nec monachis de Cultura, quando dedit eis ecclesiam de Alvers, praesertim cum Guarinus ille nunquam fuerit monachus Sancti Petri de Cultura, sed Sancti Karileffi. Hoc iusiurandum cum Guido offerret Rainaldo abbasque nollet recipere, praecepit comes reddi monachis Maioris monasterii res suas solutas et quietas. Et ita causa quae diu pependerat in dubio, per publicum et legale iudicium definita est. defininitionis testes: Guillelmus ipse comes, Odo episcopus Baiocacensis, Iohannes episcopus Abrincatensis, Hugo abbas de Longoledo, Gauscelinus presbyter, Iohannes monachus noster, Lanfrannus monachus, Rivallonus de Dol, Ricardus vicecomes Abrincatinus, Rannulfus vicecomes Baiocacensis, Galterius Tyrellus, Hamo de Valle filius Guidonis, Gauscelinus de Altanoisa, Burcardus de Cadurcis, Lisiardus de Alvers, Gauslinus frater eius, Algerius de Bugnonio, Guidelinus vicarius, Fulcodius de Marboio, Hugo buccellus.