Donation par le prêtre Bernard, entrant à Marmoutier, d’un tiers de l’église d’Avénières qu’il avait acquis dix ans auparavant du prêtre Gauscelin.
Datierung: 1062
Solet prodesse plurimum cum litteris notificantur posteris facta priorum; siquidem per hoc et edocentur que nesciunt et retinent que fugaci memoria nequeant et muniuntur contra pravorum calumnias hominum. Notificamus igitur successoribus nostris quod quidam presbyter Bernardus nomine, de Valle Guidonis, volens de seculo converti et monachus fieri, hoc nostrum Maius monasterium expetiit et ut reciperetur obtinuit. Qui quia multum dives non erat nec pecunias quas, ut est consuetudinis, secum afferret habebat, cuiusdam ecclesie haud longe a Valle Guidonis in villa quam antiquitus dicunt Avenarias site donavit tertiam partem iure perpetuo possidendam, sicut videlicet vel ipse plus minusve decem annis tenuerat, vel Gauscelinus quidam presbyter de quo eam emerat. Quia vero qualiter eam uterque habuerint non erit infructuosum scire, non sit onerosum vel scribere vel audire. Fuit igitur quidam miles Ivo nomine apud predictam Vallem Guidonis degens, in cuius ius ab avis et atavis ecclesia illa devenerat, vetustate confracta et ad solum pene redacta. Placuit autem ei inspirante Deo eam quandoque reedificare et renovare et de suis facultatibus aliquantulum amplificare et honorare. Reedificavit igitur sicut proposuerat et renovavit et dedicare in honorem beate Marie semper virginis fecit. Constituit etiam ut sacerdos qui in ea deserviret omnis decime et sepulture tertiam partem perpetuo haberet. Altaris vero reditus omnes totius anni sive festivorum sive privatorum dierum, exceptis septem festis Natalis scilicet Domini, Pasche et Rogationum necnon Assumptionis Sancte Marie, Nativitatis et Purificationis et Omnium Sanctorum. Addidit etiam de suis facultatibus apud Septem Fontanas bordagium Aimonis et bordagium Rivuli Orgiaci. Insuper et cuiusdam mansure terre prope Vallem Guidonis site addidit servitium, quam supradictus presbyter Gauscelinus de eo tenebat in fevum. Preterea dedit consuetudines utriusque bordagii et mansure terre quas in eis habebat, pastinatium videlicet bosci et herbe, bannum ad quicquid voluerit faciendum vel construendum et, si habuerit molendinum, eundi ad molendum. Hec omnia sicut Ivo diviserat, Gauscelinus presbyter de eo datis tribus libris denariorum emit, que postea Bernardo adhuc in clericali habitu degenti, mortuo iam Ivone, vendidit voluntate et assensu Guarini Ivonis filii et avunculorum eius Hugonis, Hamelini, Fulconis, Odonis, Huberti. Quod et Guido de Valle annuit et filii eius Iohannes, Haimo, Guido, Gervasius. Hec rursus Bernardus cum monachus fieret nobis dedit, eisdem supradictis faventibus et Guarino videlicet et avunculis eius. Testes vero huius rei sunt advocati qui hac in pagina sunt subscripti: Hubertus iuvenis, Raherius de Castellone, Adelelmus filius Hugonis, Hubertus Bertulfus, Gauscelinus presbyter, Gausfredus frater eius, Fulcoinus presbyter, Osmundus filius Richerii. Postquam hoc factum est, Fulcodus de Chiviliaco, societate nostra in capitulo accepta, remisit sancto Martino medietatem vicarie terre prefate ecclesie et VIItem Fontium quam in eadem terra habebat. Cuius rei donum fecit prius in capitulo et postea super altare testibus istis: Harduino homine eius [Guidonis de Valle, Aimerico armigero, Adelardo clerico eius], Guarnerio de Chiviliaco, Rorigone de Calviniaco, Gauscelino de Calviniaco, [Rannulfo filio Bofeti de Lavarzino, Richardo filio Giraldi maioris], Odone filio Ivonis de Crypta.

