Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Notice de l’accord intervenu entre les moines de Marmoutier et Foucouin, vassal de Guy de Laval, au suiet de leur masure qu’il prétendait avoir été donnée à main-ferme à son aïeul Engebaud.
Datierung: 1060

Nosse debebitis, si qui eritis posteri nostri, Maioris scilicet huius habitatores monasterii Sancti Martini, quod vobis tradere pergimus carte monimento istius.Vir quidam spectabilis ac nobilissimus nomine Guido, castri quod Vallis nuncupatur in pago Cynomanensi conditor atque possessor, post alia quedam, de quibus penes nos littere presentibus atque futuris notificant et testificantur, pro amore proque rogatu Iohannis, filii sui, monachi nostri ante paucum tempus effecti, donavit loco isti unam terre mansuram apud castrum quod dicimus sitam, ita videlicet ut ipse obtinuerat eam, hoc est cum vicaria et reliquis consuetudinibus universis, excepto tantum teloneo fori quod in eadem agitur terra. Preter ipsum autem Guidonem nullus in illa ullam habebat consuetudinem. Hanc itaque donationem primitus in nostro nobis capitulo fecit, dehinc super altare ecclesie nostre per quoddam lignum posuit, presentibus et annuentibus pariterque donantibus Hamone atque Guidone filiis suis, per deprecationem scilicet supradicti Iohannis qui etiam tertium fratrem suum, nomine Gervasium, et nihilominus tres his nominibus sorores Hildelindem, Agnetem, Hildeburgem, huic annuere donationi postea fecit. Post hec Fulcoinus quidam homo ipsius Guidonis una cum pluribus parentibus suis illam nobis donatam sibi reclamarunt terram. Qui, cum nos nesciremus adhuc qua iusta possent ratione refelli ideoque cum Fulcoino primitus pactione celebrata quadam finem dedissemus ipsius tantum reclamationi, deque complacanda suorum calumniatione parentum deinceps nobis esset agendum, attulit interea non petentibus nobis sepe repetitus Fulcoinus cartulam pervetustam, quam non satis quidem qua ratione sciebat, tamen de terra illa olim fuisse conscriptam ex qua illam nobis donaverat sepefatus Guido mansuram. Cumque inspiciendam illam non curantibus nobis pene importunius ingereret, nimirum ad comprobandum quam ius antiquum sibi et, ut putabat, perpetuum, se suisque parentibus exclusis, quisquis usurparet iniustus existeret, ea tandem relecta licet esset, quantum ad latine elocutionis rectitudinem spectat, vitiosa nimis editione conscripta, notificare tamen potuit universa que repetebat ille ad manufirmam data fuisse quondam avo suo [atque matri, quibus fuere vocabula Ingelbaldo et Ermensendi, ac suo], quem post se ipsi delegassent, uni tantum heredi, qui fuit eratque nunc iste Fulcoinus; censum autem ex eisdem rebus reddi debere quotannis solidos duos in calendis octobris. Tum vero his ita se habere compertis, primo quidem totius iuris illius exsors apparuit parentela Fulcoini, dehinc nihilominus et ipse ob defraudationem annui census quem tota vita sua non solverat, cum esset iam longissima senectute decrepitus. Placuit tunc bis iam fato donatori, excellentissimo scilicet viro Guidoni, ita nobis sue liberalitatis amplificare largitionem, ut universitatem ex tunc rerum illarum deberemus habere, non partem. Quod tamen ut firmius fieret perpetuoque quietem absque cuiusquam calumniatione maneret, solidos centum Fulcoino dedimus, manente quoque pactione quam cum illo antea feceramus, hoc est ut daretur eidem a nobis quidem ad supplementum annui victus, quoad ipse viveret, annone modius unus, dimidius videlicet frumenti segaleque dimidius; a Guidone vero, suo scilicet domino, necessarius vestitus, et ut puerum quemdam quem habebat ille filium, in propriam familiam idem ipse Guido iugiter receptaret alendum; que tamen si Guido minus impleret, nihil hinc erga nos aut donata nobis Fulcoinus reclamaret. Dedimus et VIII denariorum libras Fulcoini parentibus qui ita nuncupabuntur: Godefredus, Andreas frater eius, Ingelbaldus filius Gentissime, Guidelinus frater eius, Fulbertus, Guarinus Calvus, Rainaldus filius eius. Haimoni perinde filio Guidonis ob acutoramentum paterne donationis solidum dedimus LX. Ita isto auctorizante cum supra nominatis fratribus et sororibus suis, Fulcoino favente gratanter cum parentibus suis, accepta cartula superius memorata, vir spectabilis Guido per manum sepefati Haimonis filii sui, futuri quoque sibi, si fuerit vita superstes, heredis, ea nobis illam ratione contradidit ut ex illo die ita in nostrum devenirent dominium omnia de quorum ad manufirmam donatione eadem conscriptio testabatur, ut in suum devenire debebant qua die Fulcoinus moreretur, etiamsi ob illam censuum defraudationem non ea amisisset quandiu vixisset, his dumtaxat exceptis que antiquo dono Guidonis tenebat his diebus Hamo quidam nomine, cognomine Crispus, que sunt terra desuper fluvium qui solemni nuncupatur appellatione Barbatus, et unus in eodem flumine molendinus. Reliqua vero omnia que designante sepedicta cartula diligenti penes nos in posterum cautione servanda, que sint nosci poterunt, in dominium nostrum contexta superius ratione cesserunt, cum omnibus consuetudinibus que in eis obtinebantur. Nam nec preter Guidonem homo ullus in eis habebat consuetudinem, nec ipse donando nobis illa sibi retinuit aliquam, mercati teloneo dumtaxat excepto. Acta sunt hec testibus istis: De prima illa donatione Guidonis cum Hamone et Guidone filiis suis, Huberto iuvene, Garnerio nepote Ermengardis, Gauscelino presbytero, Guidone fratre eius, Adelelmo filio Hugonis, Haimerico armigero Widonis, Gauscelino sinescalco, Galtero filio Rotrudis, Ernaldo filio Rainelmi, Aszone armigero Hamonis, Rotberto filio Raganarii. De secunda donatione Hamonis que apud castrum suum facta fuit, domno abbate Alberto, Garino monacho, Ricardo monacho, Gualterio monacho, Urvodio monacho, Fulcodio monacho, Fulcoino presbytero, Gauscelino presbytero, Fulcodio de Chemiliaco, Patricio, Odone filio Ivonis, Huberto iuvene, Raherio de Castellione, Adelelmo sinescalco, Hamone vicario; de familia Sancti Martini: Hildeberto coquo, Bernardo maiore, Iohanne converso, Arnulfo clerico.Testes de auctoramento Hildelinde, Haimo frater eius, Hersendis uxor eius, Hugo de Cadurcis, Eudo filius Gauscelini, Girardus cognatus Raimundi, Galterius de Malo Campo; De auctoramento Agnetis Guidulfus de Castello Gunterii, Guido filius Lanveii, Gausfredus frater eius, Adelardus de Castello Gunterii, Isembertus filius Haimonis. De auctoramento Gervasii Guido filius Salomonis de Sablolio, Rotbertus filius Gunduini de Gevroniensi.