Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Vente au prix de vingt sous par Eude de Botz de la moitié de la terre de Graviliis, sise entre Laval et Pritz et tenue en fief par Geoffroy de Sanchez.
Datierung: 1062

Nosse debebitis si qui eritis posteri nostri, Maioris scilicet huius habitatores monasterii Sancti Martini, Odonem de Bor vendidisse sancto Martino et nobis sub regimine nunc agentibus domni Alberti abbatis, anno ab incarnatione Domini MLXII, per manum Fulcodii monachi, dimidiam fere terre mansuram que dicitur terra de Graviliis et est inter castrum quod vocatur Vallis et ecclesiam de Priz, solidis XX precio constante. Terminatur eadem terra his undique finibus a meridie, etc., ab aquilone et ab oriente terra Gauffredi Crispini. Hic autem Gauffredus tenebat eam in fevum de supradicto Odone; sed promittente illo excambionem se pro ea sibi esse daturum, ita illam integre perpetuoque guerpivit ut, etsi promissum illi suum Odo non impleverit, ad nos aut terram illam pro hoc recurrere ultra non possit. Odo quoque ipse terram ipsam habebat in fevum de Gauffredo de Sanchez qui et ipse eam venditionem Odonis nostramque emptionem authorizavit, quam et vicariam nobis et si quas alias consuetudines in eadem terra habebat, donavit. Sepedictus autem Odo una cum filiis suis Abundio atque Herberto paterna venditioni gratenter annuentibus, sepedictam terram ab omni calumnia perpetuo nobis adquietandam toti tres pariter spoponderunt et, servande gratia fidei sponsionemque suam fideliter observandi, monacho superius nominato osculum porrexerunt. Acta sunt hec testibus istis Huberto filio Ivonis, Huberto iuvene, Viviano de Montefrotmari, Viviano Infante, Huberto de Priz, Ermenaldo de Montenaco, [Roberto Vitioso, Guarino filio Letberti, Rotberto Vermiculario, Fulberto Vermiculario, Alberico filio Fulcoini, Osmundo burgensi].