Notice de la donation faite par Guy de Laval à Marmoutier pour la construction d’un bourg à l’ouest de son château.
Datierung: 1060
Nosse debebitis, si qui eritis posteri nostri, Maioris scilicet huius habitatores monasterii Sancti Martini, spectabilem quemdam virum nomine Guidonem, castri quod appellatur Vallis in pago Cenomanensi conditorem ac psosessorem, donasse sancto Martino et nobis sub regimine nunc agentibus domni abbatis Alberti, apud idem castrum burgum unum, quantus scilicet occidentem versus ante portam Redonensem porrigitur, cum universis redhibitionibus consuetudinariis, e quibus illas tantum hic memorare convenit certisque suimet rationibus designari, que pro loco vel tempore iuxta rationem donationis sue aliquando nobis, aliquando redhibende sunt illi. Die igitur mercati solemnis, quicquid extra panem carnemve mortuam sive intra sive extra burgum nostrum venditum fuerit, venditionis huius telonium ipsius, scilicet Guidonis, erit. Illa quoque, panem videlicet carnemque mortuam, si burgensis noster, ipsa mercati die de eo efferens burgo, in burgo castrove Guidonis aut in illo mercato vendiderit ante dumtaxat quam dispergatur publicus ipsius mercati conventus, Guidonis itidem erit telonium venditionis illius, salvo scilicet nostro qui nobis nihilominus inde reddetur. Post autem eodem die omnique alio et huius et universe venditionis nostrorum hominum, telonium erit nostrum, Guidonis nullum. Preterea si ad mercatum sepedictum extraneus quisque aliquid afferens venumdandum, pridie quam mercatum celebretur, in burgo nostro hospitans ibidem vendiderit illud, huius quoque venditionis telonium erit sepefati Guidonis. Hec de burgi illius burgensiumve consuetudinibus notificata sufficiant. In quo etiam commanentibus universis, tam monachis quam clericis et laicis, ex bosco suo viridi et sicco ad edificandum, ad coquendum, ad calefaciendum, ad omnia postremo necessaria sufficienter in perpetuum, crebro dictus Wido donavit. A reddendo pedagio, ubicumque in tota terra sua prenditur, omnibusque aliis consuetudinibus a quibus scilicet immunes erant sui, illos quoque nostros pariter burgenses absolvit. Statuit proinde in omni terra potestatis sue privilegium nostris hominibus ut a nullo scilicet suorum iustitiarentur nisi per monachum qui pro tempore in locis illis nostris prefuerit rebus, isque, monachus scilicet, si eiusmodi fuerit forisfactum, prendet a forisfaciente districtum. His ita se habentibus, liberalitatem erga nos sue largitionis idem vir nobillissimus amplificare perrexit ac primo quecumque ab aliis donata vel emta, donande quoque atque emenda infra terminos sue dominationis aut hebebamus aut habituri eramus, gratuito nobis suo suorumque filiorum firmavit auctoramento, Haimonis videlicet, Gervasii atque Guidonis, simulque Agnetis. Tunc deinde vicarias redhibitionesque atque exactiones consuetudinum universas, quas in rebus ipsi aut dominium ipse suusve quilibet in perpetuum heres haberet, aut aliis quibusque donasset, tam proprias clementi nobis liberalitate donavit quam ab aliis datas aut emtas, dandas vel emendas roboratissima auctorizatione firmavit. Ad postremum ex omnibus cuiuscumque generis rebus, que per terram sui iuris undecumque nobis adducerentur, nec ubi pedagium exigeretur perpetualiter remisit. Fecit hec Iohannis quidem filii sui apud nos monachi nuper effecti occasione commonitus, pro sua scilicet suorumque parentum, coniugum et liberorum redimendis animabus, ad cuncta faventibus suis supra nominatis filiis, testibus qui interfuerunt istis: Guarinus de Intramis, Fulcodius de Chevilleo, Hamelinus filius Ivonis, Hubertus iuvenis, Drogo de Sancto Dionysii, Adelelmus filius Hugonis, Constantius de Genesto, Rotrudis uxor predicti Widonis, Gualterius filius eius, Gausfredus de Montemerdoso, Guarnerius nepos Ermengardis, Aimericus armiger Guidonis, Ernaldus filius Rainelmi, Fulcherius presbyter, Guiscelinus presbyter, Guido clericis filius Salomonis, Robertus filius Gunduini de Thevroneis. De auctoramento Haimonis, Gauscelinus sinescalcus, Aszo armiger eiusdem Haimonis, Guido frater eius, Robertus filius Raganarii, Robertus de Monte Pinzonis, Hubertus iuvenis, Fulcherius de Asinariolis, Guido vicarius, Osmundus filius Richerii, Lisiardus de Erquenei, Adelelmus filius Hugonis, Gualterius filius Rotrudis. De auctoramento Agnetis, sororis eius, Guidulfus de Castello Gunterii, Guido filius Lonveii, Gaufredus frater Adelardi, Isembardus filius Hamelini.

