Donation par Guy de Laval d’une terre sise près de son château pour y construire un bourg, et de certaines coutumes spécifiées en l’acte, avec l’engagement de n’aliéner qu’au profit des religieux les autres coutumes par lui réservées.
Datierung: 1060
Notum sit omnibus quod Guido de Valle dedit nobis, scilicet monachis Maioris monasterii, quandam terram ad burgum faciendum iuxta castrum suum, id est iuxta Vallem, cum omnibus consuetudinibus ipsius terre, preter aliquas quas retinuit sibi et quas hic commemoramus. Die igitur mercati quicquid aput Vallem venditum fuerit sive intra burgum nostrum sive extra, preter panem et carnem mortuam, vendite rei theloneum Guido habebit. Si autem homo noster vendiderit panem aut carnem mortuam in ipso mercato aut in supradicto castro Guidonis vel in burgo eiusdem castri, antequam mercatum sit dispersum, habebit inde Guido theloneum; postquam autem dispersum fuerit, si portaverit panem aut carnem mortuam in castrum vel in burgum Guidonis et ibi vendiderit, nihil inde Guido habebit. Quod si homines extranei qui veniunt ad mercatum hospitati fuerint in nostro burgo et ibi in vigilia mercati aliquid vendiderint, erit a medio die theloneum Guidonis. Ubicumque Guido habet mercatum, si homines nostri vendiderint intra banlivam mercati, ipso die mercati dabunt theloneum Guidoni, aliisque diebus nobis.Solo die ferie que est ad festivitatem sancti Dionisii, omnium que venduntur, sive in burgo nostro sive in aliqua terra nostra aput Vallem, theloneum Guido habebit. De aliis feriis non est ita, sed si noster homo in eis vendiderit antequam feria dispersa sit, dabit theloneum Guidoni; aliter non.Si burgenses vel receptales Guidonis vendiderunt in nostro burgo, Guidonis erit theloneum. Similiter si homines nostri vendiderint ubicumque Guido habet theloneum vendiditionis, nobis dabunt theloneum non Guidoni, preter ferias et mercata ipsius. Burgenses vel receptales Guidonis non recipiemus ad habitandum in burgo nostro nisi per licentiam ipsius Guidonis.Et has quidem consuetudines de nostro burgo et de nostris hominibus retinuit sibi Guido, sed promisit nobis quod non emitteret eas de manu sua ad ullum alium nisi ad nos. Donavit autem nobis ipse Guido ut in tota terra sua per nullum suum proprium vicarium vel quemlibet alium ministrum suum nostri homines iustitientur, sed tantummodo per monachum nostrum, nisi forte, quod absit, monachus rectum facere diffugiat; quod si tale fuerit forisfactum de quo oporteat prendere districtum, nostra erit districtio, sive grandis sive parva. Dedit etiam hominibus nostris, tam monachis quam clericis et laicis, de bosco viridi et sicco ad edificandum, ad coquendum, ad calefaciendum, postremo ad omnia necessaria sua sufficienter. Ubicumque Guido habet pedagium, dedit nobis illud de nostris hominibus. Quod si homo extraneus apportat aliquam rem quam velit vendere in nostro burgo, non dabit inde pedagium magis quam si portet illam vendere in burgo Guidonis. Preterea omnes terras, quas iam in suo honore habebamus, idem Guido nobis concessit et omnes consuetudines quas in illis habebat nobis donavit. Similiter quecumque res in tota terra sua aut darentur nobis aut emerentur a nobis, et res ipsas nobis concessit et omnes consuetudines quas ipse vel suus heres in die qua darentur vel emerentur in illis rebus habuerit, nobis donavit, tali tamen pacto ut ipse res pertineant ad illam nostram obedientiam de Valle et ipsam obedientiam ita tractaret atque aedificaret abbas Maioris monasterii sicut vellet et secundum voluntatem suam de reditibus ipsius obedientie faceret, id est quantum vellet ibi relinqueret, quantum vellet iuberet afferri ad Maius monasterium, sicut facit de aliis obedientiis. Dedit etiam nobis ne umquam pedagium sumeretur in ullo loco ex omnibus cuiuscumque generis rebus que per terram suam undecumque nobis adducerentur. Ista omnia, que Guido nobis fecit pro sua et suorum parentum et liberorum et coniugum animabus, concesserunt filii eius Haimo, Hildelinda, Agnes, Hildeburgis et Guido et Gervasius. Huius rei testes de dono Guidonis et de concessu Haimonis et Guidonis: Fulcodius de Chevilleo, Hamelines filius Ivonis, Hubertus iuvenis, Drogo de Sancto Dionisio, Adhelelmus filius Hugonis, Constantius de Genesto, Guarinus de Intramis, Rotrudis supradicti Guidonis uxor, Gauterius filius eius, Odo filius Ivonis, Gausfredus de Monte merdoso, Garnerius nepos Hermengardis, Aimericus armiger Guidonis, Ernaldus filius Rainelmi, Fulcherius presbyter, Gauscelinus presbyter, Gauscelinus senescalus, [Aszo armiger Haimonis, Guido frater eius, Rotbertus filius Raganarii], Raherius de Castellione, Rotbertus de Monte Pinzonis, Fulcherius de Asinariolis, [Guido vicarius, Osmundus Richeri filius], Lisiardus de Erquenei; De auctoramento Hildelinde, Haimo frater eius, Hersendis uxor eius, Hugo de Cadurcis, Eudo filius Gauscelini, Giraldus cognatus Raimundi, Gauterius de Malo Campo; De auctoramento Agnetis, Guidulfus de Castello Gunterii, Guido filius Lonveii, Gausfredus frater Adelardi, Isembardus filius Hamelini; De auctoramento Gervasii, Guido filius Salomonis de Sablolio, Rotbertus filius Gundini de Gevroniensi.

