Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire manceau de Marmoutier, Fontaine-Géhard, Nr. 6

Union à l’abbaye de Marmoutier par Guillaume de Passavant, évêque du Mans, de l’ermitage de Fontaine-Géhard et de ses annexes.
Datierung: 1147 03 12
Ausstellungsort: Tours

Ego Willelmus, Dei permissione Cenomannorum episcopus. Notum sit presentibus necnon et postfuturis seculis celebratum quod quidam homines apud Fontem Gehardi habitantes, victum sibi labore manuum suarum et de pecudibus suis acquirentes, more pecudum passim vagantes absque regula et patrum traditione iuxta arbitrii sui voluntatem, nomine tantum heremite vivebant. Hos tandem Dominus respexit, ad religionem et vite integritatem volens revocare. Divinitus itaque datum est illis cor unum et anima una; una omnium voluntas fuit se transferre sub beati Martini Maioris monasterii potestate et Domino Deo militare. Pari ergo voto et communi omnium assensu se cum omnibus que possidebant Maiori monasterio contulerunt, tali quidem conditione premissa si voluntatem et concilium episcopi Cenomannensis in cuius manu erant et potestate haberent; absque eo enim nihil poterant facere. Nos itaque ut hoc faceremus et Romani cardinales et abbas Guarnerius et totus conventus Maioris monasterii et supra nominati homines in Domino rogaverunt. Prius ergo super hoc consultis venerabilibus et religiosis personis, tantorum virorum iustis petitionibus condescendimus, quod fecerant prefati heremite concessimus, eos et omnia que habebant Maiori monasterio quiete in perpetuum obtinere confirmavimus. Ut autem nostra hec concessio firmam et inconcussam obtineret firmitatem, litterarum memorie commendari et sigilli nostri munimine roborari praecepimus. Hoc Turonis factum est in presentia domni Engelbaldi, venerabilis Turonorum archiepiscopi, et Alani, Redonensis episcopi, MCXLVII anno ab incarnatione Domini, III nonas decembris, presente etiam Guennone, Beati Mauricii Turonensis decano, adiecto etiam testimonio Hugonis de Lavardino et Alberici archidiaconorum, et Eustachii cancellarii, Serini archipresbyteri, Harduini capellani Beati Iuliani Cenomannensis, canonicorum, et Radulfi archidiaconi Redonensis, et Ione canonici Redonensis. Hii quoque de monachis affuerunt: Garnerius abbas, Bermundus prior, Galterius prior claustri, Rainaldus baiulus, Rainaldus eleemosynarius, Gislebertus Flandrensis, Rainaldus Eudon, Ingelramus. Ne etiam posteris dubium haberetur que et quot Maiori monasterio mansiones a predictis heremitis collate sunt, eas que sub potestate nostra sunt constitute ex nomine et numero designavimus et litterarum apicibus commendavimus. Sunt autem he: Fons Gehardi, Mons Guidonis, Lincé, Hemenart, Sapientia, Sanctissima Trinitas de Palea, Sanctus Martinus de Sezeio, Boscus Roberti, Mex Girard, La Haia de Ingrandia, eleemosyna de Pomario quam Odo de Raderario dedit, duo loca in Andena, scilicet Sanctus Gregorius de Stagno, Doiparfund.