Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire manceau de Marmoutier, Fontaine-Géhard, Nr. 5

Attribution par Barthélemy de Vendôme à l’abbaye de Marmoutier du lieu de Chauvigny par lui précédemment donné aux ermites de Fontaine-Géhard.
Datierung: 1147

Rerum gestarum noticiam edax solet oblivio consumere et preteritorum obducere dicta vel facta. Proinde ne apud posteros preteritorum dicta vel acta depereant et vetustate noticia obsolescat, fugax rerum memoria litterarum est vinculis religanda. Agnoscant igitur posteri nostri huius habitatores cenobii beati Martini Maioris monasterii quod Bartholomeus de Vindocino, pro sua parentumque suorum animabus, fratribus de Fonte Gehardi per manum domini Gaufredi venerabilis Carnotensis episcopi, quatuor carrucatas terrae in Perthico et ea quae ibi cohabitantibus essent necessaria, scilicet prata, aquas, nemus, ad domos edificandas seu reficiendas et ad focum suum et glandem et aream ad molendinum in elemosinam donavit. Episcopus igitur donum istud de manu prenominati Bartholomei accepit et de eo Willelmum de Fonte Gehardi et, per eius manum, habitatores loci illius investivit et imperpetuum libere et quiete possidendum concessit, sigillique sui auctoritate corroboravit. Locus autem ille Calviniacus vocatur.Post aliquantum itaque temporis predictus Bartholomeus videns prefatos fratres nullius perfecte religionis, videlicet nec monachilis nec canonicalis ordinis professionem tenere aut sub spiritualis patris providentia militare, sed potius absque iugo ad voluntatem propriam quamlibet in partem declinare, nec edificando predicto loco quam oporteret sollicitudinem adhibere, fratres illos diligenter admonuit ut ad Maius monasterium venirent et nobis loci illius habitatoribus se et omnia sua conferrent ibidemque monachilem tam vitam quam habitum acciperent. Nos etiam Maioris monasterii monachos multa precum instantia per se et amicos suos rogavit ut loci sepe memorati, Calviniaci scilicet, curam gerentes, eundem locum cum pertinentiis suis imperpetuum ius et possessionem aecclesiae nostrae auctoritate sua redigeremus et fratres inibi Deo servientes in monachos susciperemus. Ut autem diligentius petitionem eius impleremus, quecumque apud Sanctum Geldricum antiquitus habebamus, sicut in scriptis nostris plenius continetur, pacifice nobis imperpetuum obtinere concessit. Ad augmentationem etiam eiusdem loci dedit dominus Bartholomeus de suo terram ad unam carrucam sufficientem, et de boscis suis ad usus monachorum, ad ardendum scilicet et ad edificandum, quantum necesse haberent. Dedit etiam centum porcis monachorum liberam pastionem in boscis suis, et decimam pasnagii sui eis concessit. De hospitibus quoque qui in terram monachorum hospitati fuerint, concessit et dedit eisdem monachis omnem vicariam et omnes consuetudines. De hospitibus vero suis quos in manu sua retinuerit, concessit eisdem monachis ut decimam haberent, et quoniam prenominatus Bartholomeus in proximo Ierusalem profecturus erat et prae acceleratione itineris sui votum suum tam festinanter explere non poterat, dominum Engebaldum, venerabilem Turonensem archiepiscopum, et Vulgrinum, fratres suos, dominamque Mariam, sororem suam, nec non et dominum Gosbertum, generum suum, qui ei in dominio terrae suae successurus erat, amicabiliter conveniendo rogavit.