Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire manceau de Marmoutier, Fontaine-Géhard, Nr. 7

Confirmation par le pape Eugène III de la réunion de Fontaine-Géhard et de ses annexes à l’abbaye de Marmoutier.
Datierung: 1148 04 17
Ausstellungsort: Reims

Eugenius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Guarnerio, abbati Maioris monasterii, eiusque fratribus salutem et apostolicam benedictionem. Quemadmodum apostolice sedis auctoritas habet male acta corrigere, ita eiusdem est bene acta firmare. Ex litteris siquidem venerabilis fratris nostri Willelmi, episcopi Cenomannensis, inspeximus quod quidam homines, apud Fontem Gehardi habitantes, nomine heremite, sed nulla ecclesiastica vel patrum institutione vivebant, quibus tandem divinitus inspiratis placuit ut sub potestate fratrum Maioris monasterii regulariter et ordinate Domino deservirent, et tam se quam sua eorum arbitrio et dispositioni committerent. Eorum itaque proposito et voluntati prefatus Cenomannensis episcopus prebuit assensum et iuxta votum eorum quod fecerant scriptorum suorum memoria confirmavit. Nomina vero eorum que prefato monasterio contulerunt presenti pagina duximus annotanda: Fons Gehardi, Mons Guidonis, Lincé, Hemenart, Sapientia, Sancta Trinitas de Palea, Sanctus Martinus de Sezeio, Boscus Roberti, Mex Girard, Lahaia de Ingrandia, eleemosyna de Pomario quam Odo de Raderaria dedit, duo loca in Andena scilicet Sanctus Gregorius de Stagno, Doit Parfund. Hec igitur quemadmodum a predictis hominibus vobis concessa sunt et scripto prefati episcopi confirmata, nos quoque apostolice sedis vobis auctoritate firmamus et presentis scripti munimine roboramus. Si quis autem contra huius nostre confirmationis paginam sciens temere venire tentaverit, omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius indignationem incurrat. Datum Remis XVI calendas madii.