Accord entre Simon de la Chartre, neveu et héritier d’Emery de la Chartre, et les religieux de Marmoutier au suiet de l’église de Chahaignes.
Datierung: 1135-1142 20 09
Chirographi huius monimento memorie preesentium et successorum notitiae commendamus quod ecclesiam Sancti Iohannis de Cahanniis, quam nobis Maioris monasterii monachis Gervasius, dominus Castri Ledi, cum ecclesia Sancti Wingaloei et ceteris ad eam pertinentibus contulerat, et dominus papa Alexander atque Paschalis commendaverant et quam pluribus annis in pace possederamus, quidam miles Haimericus, filius Hugonis, nobis iniuste abstulit auxilio fretus et violentia Gaufredi Meduanensis, domini sui. Cumque super hoc episcopo Cenomanensi Ildeberto querimoniam fecissemus, iussu domini pape Paschalis fuit idem Haimericus diutissime et, ut quidam perhibent, usque ad extrema excommunicationis vinculo irretitus. Post obitum vero illius, cum Simon de Carcere, filius eius, et prelibatam ecclesiam usurparet, iam dicto Cenomanensi episcopo et successori eius Guidoni atque Hugoni sepe numero conquesti sumus et nullam omnino iustitiam habere potuimus. Unde ipsam querimoniam in presentia domini pape Innocentii secundi deposuimus et ipsius ecclesie donum et apostolice confirmationis privilegium iniustamablationem et totius rei executionem ex ordine ac diligenter ostendimus. Quo cognito iure nostro, et ecclesiam nobis potestatis sue auctoritate firmavit et dignationis sue litteras episcopo Hugoni atque Cenomanensi capitulo destinavit, precipiens ut nos sine ulla dilatione de ipsa ecclesia investiret et filius Haimerici Simon, si contradicere niteretur, animadversioni districtionis ecclesiastice subiaceret. Nos vero domini pape litteras in presentia Hugonis, Turonensis archiepiscopi, et multorum qui ex utraque parte aderant Cenomanensi episcopo presentavimus et insuper duos satis idoneos testes Stephanum Chosset et Gofredum Pousset in medium protulimus qui, libera voce et sine ullius contradictione, fratres nostros de Castro Ledi ecclesiam de Cahannis et panem, candelam atque decimam diu in pace possidentes se vidisse perhibuerunt et accersionem hanc se probaturos prout iudicaret curia obtulerunt. Subinde autem investituram nostram requirentes, nec pro eorum testimonio nec pro domini pape precepto eam rem adipisci potuimus. Sed tamen paulo post, missis illuc quibusdam de fratribus nostris, Iohanne de Vivonio et priore Castri Ledi, Audroeno, solemniter ac lenarie investiti sumus. Post investituram vero nos et sepefatus Simon Cenomanensis in curia episcopi convenientes, investituram nostram iustam esse legitimamque probavimus et, ipso Simone in nullo contradicere valente, ecclesiam Cahannensem nostram propriam esse privilegiorum prolatione ac testium astipulatione, evidente ratione ostendimus. Finito igitur negotio pro quo in pocessionem ipsius ecclesie in pace, Simonis concessione, per manum episcopi [missi] fuimus, pacis et amicicie gratia, et consilio ac petitione domini Hugonis episcopi, Simoni ac nepoti suo Haimerico, filio Hugonis de Durestallo et Sarracene, sororis ipsius Simonis eiusdem, quandiu alter eorum viveret, ecclesie possessionem concessimus ea utique conditione ut per utriusque decessum libere et quiete ac sine ulla contradictione ecclesia cum omnibus suis pertinentibus et cum omnibus que ipse ibi vel edificaverat vel acquisierat vertatur et in vita eorum omnium supradictorum investituram huiusmodi habeamus. In quinque solemnitatibus in quibus ipse cum presbytero partiri consueverat, accipiemus medietatem oblationum que eum contingebat. Presbytero aliquando decedente, Simon vel nepos eius alium querent quem tamen tam nos quam ipse Cenomanensi episcopo presentaremus; presbyter autem nobis de prenominatis redditibus respondebit, in ceteris vero ad Simonem vel ad nepotem eius respiciet, quandiu vixerit. In decimis annone de frumento, seligine, hordeo et avena, si tamen illi fuerit, sextarios singulos accipiemus, et de mercede domus in qua congregatur annona unum sextarium frumenti habebimus. In ipsa autem domo, si quid deinceps edificandum est, cum Simone nos communes ponemus impensas, ad quos post decessum eius ac nepotis sui totius rei redibit integritas. Censum quoque earum domorum que in semetario sunt vel extra semeterium in possessione ipsius Simonis per medium accipiemus. Hec puplice acta ut in futurum permaneant, dignum duximus litteris annotari et easdem domini Hugonis, Cenomanensis episcopi, per cuius manum facta est concordia, sigillo et subscriptione firmari dignum duximus et eorum..... qui affuerunt...... quorundam nomina subnotari.