Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Notification par Hugues Payen, évêque du Mans, de l’accord intervenu entre Simon de la Chartre et les religieux de Marmoutier au suiet de l’église de Chahaignes.
Datierung: 1135-1142 20 09

Ego Ugo, humilis Cenomanensis aecclesiae minister, omnibus qui litteras istas viderint et legerint, notum fieri volo quod karissimi fratres nostri monachi Maioris monasterii multociens nobis quaerimoniam deposuerunt super Simone canonico de Carcere, qui aecclesiam de Chaennis, quae erat iuris Maioris monasterii, eis auferebat. Quare utrisque certum diem prefiximus; quo die in presentiam nostram venerunt rationes suas super eadem aecclesia utrimque asserentes. Quorum actionibus diligenter ventilatis in partem cum personis aecclesiae nostrae seccesimus, considerantes quod prefati monachi canonico iudicio eandem deberent obtinere aecclesiam. Cum vero monachi sici decretum fuerat acclesiam illam quiete possedissent, ut in posterum firmior sincerae dilectionis inter Simonem et monachos quies servaretur, nostro et capituli nostri consilio, talis concordia inter eos firmata est de eadem aecclesia cum suis pertinentiis, quod Simon sibi et nepoti suo Haimerico, filio Hugonis de Duro stallo de Sarracanae, sororis eiusdem Simonis, quandiu alter eorum viveret possessione retenta, ob salutem animae suae ius Maioris monasterii ex eadem aecclesia recognovit. Et decedente de hoc seculo tam sua quam nepotis persona, libere et quiete possidendam concessit. Et ne aliqua in posterum nascente calumpnia monachi turbarentur, per manum nostram eos in possessionem misit et investituram tam aecclesiae quam omnium ad aecclesiam partinentium et eorum quae ipse ibi vel edificaverat vel acquisierat in vita sua eis publice assignavit. In quinque sollennitatibus in quibus ipse cum presbytero partiri consueverat, medietatem oblationum quae eum contingebat monachis dimisit. Presbytero aliquando decedente, Simon vel nepos eius alium querent, quem tamen tam ipse quam monachi Cenomannensi episcopo presentabunt. Presbyter de reditibus prenominatis monachis respondebit, in caeteris vero ad Simonem vel ad nepotem eius respiciet, quandiu vixerit. In decimis annonae de frumento, siligine et ordeo et avena, si tantum illi fuerit, monachi sextarios singulos accipient. De mercede domus in qua congregatur annona, monachi unum sextarium frumenti habebunt. In ipsa autem domo si quid deinceps aedificandum est, monachi cum Simone conmunes ponent impensas, ad quos post decessum predictarum personarum tocius rei redibit integritas. Censum quoque earem domorum que in cimiterio sunt vel extra cimiterium in possessione predicti Simonis, monachi per medium accipient. Hec ut in futurum rata permaneant publice egimus et utrisque partibus convenientibus, nos sigilli nostri astipulatione firmavimus, sub testimonio et presentia Guillelmi, nostre aecclesiae decani, Philippi archidiaconi, Hugonis archidiaconi, Ivonis capellani, Garnerii prepositi, Guillelmi de Iuleio, Mathei Berardi, Huberti Greci et aliorum plurimorum.