Accord entre Marmoutier et Simon de la Chartre au suiet de l’église de Chahaignes.
Datierung: 1135-1142
Ego Hugo, Dei gratia Turonensis archiepiscopus, controversiam quae inter monachos Maioris monasterii et Simonem de Carcere pro aecclesia Sancti Iohannis de Kahannis erat, hoc modo, actore Deo, terminavi. Sane cum et monachi et Simon se nostro exposuissent consilio, ita volui negocium temperare ut neutram partem offenderem et tamen iuris functionem ad cardinem proprium revocarem. Acquievit itaque nostro consilio, ut dictum est, predictus Simon sibi et nepoti suo Haimerico, filio Hugonis de Duro stallo et Sarracenae, sororis eiusdem Simonis, quandiu alter eorum viveret, possessione retenta, ob salutem animae suae ius Maioris monasterii ex eadem ecclesia recognovit et decedente de hoc seculo tam sua quam nepotis persona, libere et quiete possidendam concessit. Et ne aliqua in posterum nascente calumpnia monachi turbarentur, per manum nostram eos in possessionem misit et investituram tam aecclesiae quam omnium ad aecclesiam pertinentium et eorum quae ipse ibi vel edificaverat vel acquisierat in vita sua eis publice assignavit. In quinque sollemnitatibus in quibus ipse cum presbytero partiri consueverat, medietatem oblationum quae eum contingebat, monachis dimisit. Presbitero aliquando decedente, Simon vel nepos eius alium quaerent, quem tamen tam ipse quam monachi Cenomannensi episcopo presentabunt. Presbiter de reditibus prenominatis monachis respondebit. In caeteris vero ad Simonem vel ad nepotem eius respiciet, quamdiu vixerit. In decimus annonae de frumento, siligine et ordeo et avena, si tantum illi fuerit, monachi sextarios singulos accipient. De mercede domus in qua congregatur annona, monachi unum sextarium frumenti habebunt. In ipsa autem domo si quid deinceps edificandum est, monachi cum Simone communes ponent impensas, ad quos post decessum predictarum personarum totius rei redibit integritas. Censum quoque earum domorum que in cimiterio sunt vel extra cimiterium in possessione predicti Simonis, monachi per medium accipient. Haec, ut in futurum rata permaneat, publice egimus et, utrisque partibus convenientibus, nos sigilli nostri astipulatione firmavimus.