Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Donation par Gautier, curé de Mansigné, d’une vigne sise au dit lieu.
Datierung: 1111
Ausstellungsort: Le Mans

Noverint fratres nostri Maioris monasterii quod Gualterius, presbiter de Manciniaco, anno ab incarnatione M. C. XI, presidente nobis domno Willelmo abbate, venit in capitulum nostrum cum tribus aliis clericis et satis humiliter petiit participationem beneficiorum nostrorum. Cui iuxta morem sicut petierat eadem participatio data fuit et eius gratia aliis tribus clericis quos secum adduxerat, Gaulterio scilicet, maioris Manciniaci filio, Gaufredo, Lamberto. Isti autem clerici et totum capitulum audierunt quod idem Gaulterius presbiter, post acceptum beneficium, propria deliberatione dedit et concessit Deo et beato Martino et nobis, post obitum suum, quandam vineam quam edificaverat apud Manciniacum.