Notice du différend survenu entre les religieux de Marmoutier et Aimery de la Chartre au suiet de l’église de Chahaignes, et du iugement rendu au concile de Poitiers par Bruno, évêque de Segni et légat du pape.
Datierung: 1106
Sciendum posterorumque memorie transmittendum quod ex dono Gervasii, tunc episcopi Cenomanensis, habuit ecclesia Sancti Guingualoei ecclesiam Chahanniarum totaque vita eius et post usque ad tempus quo ipsam adepti sunt fratres Maioris monasterii qui et eamdem Chahanniarum ecclesiam tenuerunt libere septem annis, quod tempus insimul computatum invenitur amplius quadraginta annis. Gaufredus autem de Meduana violenter eam nobis auferens, cuidam servo suo eam dedit. Cumque super hac re multotiens episcopo Cenomanensi quererentur monachi, nihil inde redditum est eis. Tandem episcopi Hildeberti tempore, conquerentibus monachis, ad hoc usque res perducta est ut clerici Cenomanenses dicerent de causa hac et placitum et iudicium factum esse tempore predecessoris sui, absente tamen abbate Maioris monasterii et contradicente Ebrardo, priore Sancti Guingualoei. Cumque nec clerici vellent iudicium ipsum dicere nec episcopus eum retractari vellet, tandem clamore ad papam facto, iussit episcopo per literas ut aut de ecclesia ipsa revestiri monachos faceret aut in presentia Carnotensis episcopi Ivonis iudicium illud retractaret et, si esset iustum, perseveraret. Quod indigne ferens episcopus respondit se in coepiscopi sui presentiam non iturum, sed de ecclesia illa nos revestiri facturum. Quod cum segnius quam deberet ageretur, accidit ad partes occiduas agendi concilii gratia legatum ecclesie Romane, Brunonem scilicet episcopum Signinum, advenire et super hac dilatione monachos ei questos esse. Cum autem apud Maius monasterium episcopus Cenomanensis ei occurrisset, ostendit ei querelam illam et iussit ut eadem controversia utrisque, monachis scilicet atque ipsis adversantium partibus, advocatis, in presentia sua ageretur, quando ipse veniret Cenomanis. Tandem cum Cenomanis esset, presentavit se abbas Maioris monasterii cum monachis suis, sed et adversarius eorum, Haimericus nomine, adfuti cum fautoribus suis. Cum autem legatus diceret ut quo iure teneret illam ecclesiam ostenderet, respondit se nunquam inde placiturum eo quod illam teneret per iudicium, in presentia episcopi Hoelli inde factum. Legatus itaque, re diligentius inquisita, intellexit nullum, ut ille iniustus ecclesie pervasor asserebat, iamdictum episcopum Hoellum super hac re definisse iudicium. Diu igitur utrisque partibus inter se super hoc altercantibus, tandem iussit legatus ut monachi de illa ecclesia qua fuerant iniuste spoliati revestirentur, ille vero ad concilium infra quadraginta dies Pictavis futurum veniret atque plenarium inde iudicium audiret. Quorum duorum cum ille neutrum vellet facere, indignatus inobedientie eius legatus iudicavit, episcopo Hildeberto presente et assentiente nec aliquo clericorum contradicente (et iudicium iustum esse confirmavit), Haimericum tandem in ecclesia illa nihil habere iuris sed ecclesie Sancti Guingualoei eam debere reddi, que illam ex dono Gervasii tunc episcopi Cenomanensis tamdiu et in vita eius et post mortem tenuerat ut, secundum canones, inde nullatenus debuisset spoliari; contestatus insuper eum contra canones et contra salutem anime sue fecisse, quicumque inde aliud iudicasset. Que omnia cum ille se nequaquam facturum diceret sed cum fautoribus suis contra monachos minis ageret, respondit legatus quod eum in concilio excommunicaret si aliter quam fuerat iudicatum ageret. Episcopo etiam ipsi presentialiter imperavit uti eum excommunicaret, si iudicium illud non teneret. Insuper etiam Elie, comiti Cenomanensi, precepit auctoritate beati Petri atque ab episcopo ipso fecet precipi ut si ille deinceps ecclesiam illam monachis violenter auferret, comes ei per potentiam secularem omnimodis obviaret. Sciendum etiam quod iam dictus Bruno, Romane sedis legatus, sentenciam suam et iudicium de predicta ecclesia in Pictavensi factum concilio confirmavit et insuper viva voce et literis suis sigillatis postea retromissis, prefato Cenomanensium episcopo Hildeberto, ut quod de ecclesia Chahanniarum iudicatum fuerat, et tenerat et teneri faceret, imperavit, et si ille Haimericus contra monachos pro ipsa ecclesia ulterius presumeret, ipse eum sancti Petri gladio percussum a tocius christianitatis consortio prohiberet.