Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Accord entre l’abbaye de Marmoutier et Guillaume Gouet en vertu duquel celui-ci, ayant fait reconnaître la légitimité de ses prétentions sur Château-du-Loir, confirme les donations de Gervais de Château-du-Loir et de ses frères et spécifie que les religieux ne feront plus, sans son avis pris au préalable, aucune acquisition dans son domaine.
Datierung: 1070 09 07

Fugax rerum gestarum memoria litterarum vinculis est alliganda, que et presentibus vel oblita in memoriam revocent, vel ignorata notificent et futuris antiqua renovent et preterita representent. Notum igitur sit fratribus nostris Maioris scilicet monasterii monachis, quod emptionem illam quam fecimus a Gervasio et fratribus eius de Sancto Guingaloeo calumpniatus est nobis Guillelmus cognomento Goietus, eo quod sine assensu et auctoritate sua feceramus. Reclamabat enim ius in honore castelli Ledi per donum quod inde factum fuerat sibi et patri suo a maioribus suis. Quod nos recognoscentes venimus ad concordiam cum illo et dimisit totam illam calumniam, auctorizando nobis locum Sancti Guingaloei cum omnibus sibi subiectis rebus et quicquid videtur dedisse prefatus Gervasius et fratres eius Sancto Martino Maioris monasterii dono aut pecunia in ista die qua ab ipso et fratribus eius datus est locus Sancti Guingaloei sancto Martino per manum domni Bartholomaei, tunc temporis Maioris monasterii abbatis. Eadem vero lege et eodem auctoramento quo dederunt hec omnia sancto Martino predicti fratres, auctorizavit ipse Guillelmus. Preterea quicquid nobis datum fuerit in elemosina, ad usum videlicet monachorum qui habitant locum Sancti Guingaloei et locum Maioris monasterii, in toto honore castelli Ledi, quod pertinet ad alodium vel ad censivum seu ad emptionem, sive sit in vineis aut in pratis aut in molendinis aut in silvis aut in aquis aut in domibus aut in viridariis aut in hortis aut in terris cultis et incultis, totum ex integro, quicquid illud sit, sine fevo pro redemptione anime sue et parentum suorum simili modo nobis auctorizavit. Si quis vero de suo casamento nobis vendere aut donare voluerit, ad notitiam eius transferatur et cum consilio eius fiat. Igitur hec omnia nobis iure perpetuo solute et quiete possidende et pro arbitrio nostro disponenda absque ulla deinceps calumnia vel sua vel alicuius successorum suorum supradictis Guillelmus concessit. Et pro hac causa accepit a nobis quinquaginta quinque libras denariorum cinomannensium. Facta est huius rei firmatio vigilia nativitatis sancte Marie ad fagilum Bernardi de Buslodio, quod est inter Vetus Vicum et Braiolum, audientibus et videntibus hic qui huic conventioni interfuerunt, quorum nomina pro testibus subscripta sunt.

S. Guillelmi. S. Guillelmi de Sumbroun. S. Gausfredi, filii Godescalci. S. Girardi Brunelli. S. Rodulfi, filii Ungerii. S. Osmundi prepositi. S. Fulcodii de Urseriis. S. Ernulfi Cauderia. S. Rainaldi forestarii. S. Bernerii Tonelli. S. Richardi, filiastri Ingelberti Crasse vacce. S. Rainaldi Ganquelini. [Hii sunt qui fuerunt ex parte Guillemi].

Hii sunt famuli Sancti Martini: S. Herberti de Castroduno. [S. Lanberti filii Hebroini. S. Giraldi coqui. S. Andree de Ponte. S. Odonis de Nigrone. S. Durantii mariscalci]. S. Obelini, filii Hervei monachi. S. donni abbatis Bartholomei. [S. Gualterii baiuli]. S. alterius Gualterii. S. Adraldi. S. Odonis. S. Alberti. S. Huberti. S. Fulchradi.

Postea lecte sunt littere iste in porta Graioli et vulgariter explanate, audientibus multis qui ibi aderant. Quibus audientibus et videntibus, auctorizavit Guillelmus omnia que in literris istis continentur et confirmavit hanc cartam, faciens in ea signum crucis. De multitudine autem virorum in quorum medio ista reconfirmatio facta est, aliquorum nomina testimonii causa hic subscripta sunt: Ivo de Illaris, Ingelgerius frater eius, Girardus filius Girardi Boelli, Ilbertus de Gorzeis, Gausfredus cognomento Guarinus, Hilgodus filius Girardi Brunelli, Osmundus prepositus, Guarnerius frater eius, Hugo filius Hugonis de Sancto Bomedo, Gausfredus filius Godescalli, Guillelmus prepositus, Gausfredus de Theonisvilla, Martinus presbiter de Ruiliaco, Rotgerius Bucellus famulus, Albertus monachus, Clemens monachus, Arraldus monachus.