Confirmation par Guillaume Gouet, devant sa sœur Audebourg et son beau-frère Foucher, de l’accord passé avec les moines de Marmoutier au suiet de leurs acquisitions de Château-du-Loir.
Datierung: 1070
Fugax rerum gestarum [memoria] litterarum vinculis est alliganda que et presentibus vel oblita in memoriam revocent, vel ignorata notificent et futuris antiqua revocent et preterita representent. Notum igitur sit fratribus nostris Maioris scilicet monasterii monachis, quod emptionem illam quam fecimus a Gervasio et fratribus eius de Sancto Guingaloeo et de aliis rebus quas calumniatus est nobis Guillelmus cognomento Goietus, eo quod sine assensu et auctoritate sua feceramus, unde fecimus concordiam cum illo, auctorizavit coram nobis soror sua nomine Ildeburgis cum viro suo Fulcherio, filio Nivelonis, eadem scilicet lege et eodem auctoramento quo predictus Gervasius et fratres eius, audientibus et videntibus istis quorum nomina subscripta sunt, et pro hac causa acceperunt a nobis decem libras denariorum carnotensium. S. Guillelmi Goieti. S. Fulcherii, filii Nivelonis. S. Ildeburgis, uxoris eius. S. Radulfi, filii Ungerii. S. Guillelmi, filii Martini de Monte mirabili. S. Ingelardi senescalci. S. Hugonis, filii Siuvini. S. Fulconis, filii Wandelberti. S. Ilberti, filii Ascelini de Gorluas. S. Burchardi, filii Siuvini de Walardo. S. Odonis Cratonis. S. Bernardi, filii Clarenbalbi. S. Adraldi monachi. S. Herberti monachi qui fuit de Corciaco.