Confirmation par le pape Alexandre II de la donation de Saint-Guingalois faite par Gervais de Château-du-Loir.
Datierung: 1068 09 23
Ausstellungsort: Lucques
Alexander episcopus, servus servorum Dei, Bartholomeo venerabili abbati Sancti Martini Maioris monasterii Turonis constituti suisque successoribus in perpetuum. Omnibus sancti Petri fidelibus notum fieri volumus quod humilitas filii nostri Gervasii de Castro Ledi obnixe suppliciterque nos est deprecata ut donationem que est facta ab ipso Sancto Martino Maioris monasterii de loco Sancti Guingaloei siti in pago Cenomannensi apud castrum Ledi, nostra auctoritate firmaremus. Unde et nos considerantes quieti et proposito monachorum non modo noxium, verum etiam valde periculosum vel secularia frequentare negotia, vel publica sectari iudicia, ostendere etiam cupientes nostram erga eundem locum devotionem, propter amorem beati Martini petitioni eius prebuimus gratanter assensum. Predictum itaque locum Sancti Guingaloei cum omnibus sibi subiectis rebus que illi usque date sunt vel accessu temporis dande sunt, tam in ecclesiis quam in possessionibus, tam in molendinis quam in vineis, sive pratis et terris universis cultis vel incultis, sive etiam cuiuslibet generis aedificiis aut aliis quibuscumque rebus, ad usum monachorum Sancti Martini Maioris monasterii presenti privilegio confirmamus, et ut nullus ex omnibus his rebus supra memorato loco, id est Maiori monasterio, iniusticiam aliquam faciat vel violentiam ullam inferre presumat, sive minorando, sive mutando aut omnino auferendo, auctoritate apostolica prohibemus. Ut autem hec nostra interdictio et observetur attentius et nullatenus infringatur, sigillo beati Petri apostolorum principis communitur. Quicumque ergo contra hoc nostrum interdictum aliquid scienter superbeque presumpserit, tandiu ab ecclesiasticis segregetur mysteriis donec sancto Martino digne satisfaciat quem offendit, ut [sic beatum Petrum sibi reconciliet, cuius sigillum contempsit]. Datum Luce, VIIII calendas octubris, per manus Petri, sancte romane ecclesie subdiaconi ac bibliothecarii, anno VII pontificatus domni Alexandri pape II, anno videlicet incarnationis dominice M LXVII, indictione VI.