Abandon à l’abbaye de Marmoutier par les religieux de Saint-Aubin d’Angers de tous leurs droits sur l’église de Saint-Guingalois, qu’ils avaient achetée du comte Geoffroy, fils de Foulque Nerra.
Datierung: Nach 1067
Inter monachos sancti Martini Maioris monasterii et monachos sancti Albini Andegavensium presulis nata est discordia pro ecclesia Sancti Wingaloei de castro Lidi, quam monachi sancti Albini de comite Gauffredo, filio Fulconis, qui illud castrum cum toto honore habebat dominicum, emerunt ac quietam in vita sua tenuerunt. Postquam autem illius decessui successerunt heredes pueri eiusque hereditas, quantum antea abierat, tantum postea rediit, ac sicut profecerat defecit. Monachi quoque sancti Albini calumnia et minis archiepiscopi Gervasii fratrisque eius Rotberti, qui illum honorem comitem Gauffredum sibi iniuste abstulisse clamabant, territi tandemque coacti, certe inviti, guerpierunt ecclesiam illorum potestati, spem tamen in Dei atque illorum utpote promissa ex inde misericordia ponentes quandoque quomodocunque recuperandi. Dum hac itaque expectatione penderent et a Gervasio, filio Rotberti ac nepote archiepiscopi Gervasii, qui illorum iam defunctorum heres honorem illum a comite Gauffrido iuniore patri suo redditum disponere sed potius deponere videbatur, aditum recuperandi quererent et auxilium vicinarum abbatiarum Maioris monasterii et aliarum ad recuperandam ecclesiam implorarent, subintulerunt sese in illam aliquantulum inconsulte monachi sancti Martini pecunia maxima presumentes emere, quod illi magna tentabant redimere. Qua pro re monachi sancti Albini, cum pro suo damno, tum pro illorum properata, ut ita dicam, caritate contristati, quasi discordes illis extiterunt usque dum inquisita ex inde concordia sit ad extremum patrata, quod isti illis nummorum summa quam pro ecclesia in principio donaverunt, mille scilicet quingentos solidos, quindecim libris relaxatis, restauraverunt et ecclesiam in capitulo suo auctoraverunt, sicque in pace redierunt qui nunquam inimici fuerunt. Hoc audierunt et iudicium subinserti testes ex familia sancti Albini: Archembaldus prepositus, Bernerius cellararius, Gauffredus, Gauffridus Lunellus, Vaslines infirmarius, Iohannes mariscalcus, Rannulfus hostelarius, Landricus pistor, Audulfus vicarius, Iohannes sarterius, Euvrardus servus.