Fondation par Gervais de Château-du-Loir du prieuré de Saint-Guingalois.
Datierung: 1067 091068 09 28
Ad sananda variorum vulnera peccatorum quae cum mortalibus universis tum maxime surrepunt occupatis seculi negotiis, congruentem bonitas divina providit elemosynarum medicinam, ut quae curis terrenorum damna accidunt caelestium compensentur terrenarum largitate facultatum, et unde praecessit obligatio sequatur absolutio. Bonum autem elemosynae non tantum abolet mala, verum etiam adauget merita bona, et quod datur in abolitionem delictorum provehit incrementa virtutum, sicque studiosus misericordiae duplum in suam lucrum convectat animam dum et paenas vitiis debitas redimit, et premia virtutibus proposita conquirit. Hac consideratione permotus ego Gervasius, homo militiae seculari deditus, curam gerens de salute animae meae et perpendens me ieiuniis et orationibus meis ad Deum pervenire non posse, cogitavi aliquo modo me illis comendare qui Deo in talibus die ac nocte deserviunt, ut eorum intercessionibus, quia per me non poteram, salutem illam mererer invenire. Cum igitur aliquid huiusmodi hominibus ad subsidium vitae presentis istius rei gratia vellem impendere, nec michi de rebus meis suppeteret quod eis digne possem offerre, subiit spes de misericordia Dei, quod si ea quae a maioribus meis Deo ad usum servorum eius collata fuerant, sed modo deserta sunt ac vastata, in pristinum statum revocare possem, et peccatorum meorum consequerer veniam et animae meae salutem perpetuam.
Est ergo in pago Cenomannensi in castello Ledi ecclesia in honorem sancti Guingualoei constructa cui multa maiores mei contulerunt ad usum Deo inibi servientium, ad quod Dei servitium canonicos constituerunt. Orto autem bello inter comitem Gausfredum et dominum illius castelli, cum idem comes cuncta per circuitum castelli ferro et flamma disperderet, res quoque huius quam dicimus ecclesiae ipsas rapere ac vastare sicut et coetera minime formidavit, ita ut plerique de canonicis inopia coacti diffugerent et ecclesiam cui deserviebant desererent. Ex eo iam tempore et divinum officium caepit neglegentius in ipsa ecclesiae celebrari et res eius quotidie decidere et in deterius devenire. Quod ego considerans et maxime dolens non ea qua dignum erat honestate ac reverentia famulatum Deo in saepedicta ecclesiae exhiberi, caepi mecum anxius pertractare si forte possem invenire tales homines qui et honeste divinum cultum in ipsa ecclesia frequentarent et res ad eam pertinentes iam pene annullatas in pristinum vigorem repararent, quorum etiam suffulti orationibus ego scilicet Gervasius et pater meus Rotbertus et mater mae Elisabeth et uxor mea Aremburgis necnon et avus meus Amelinus et avia mea Hildeburgis et Gervasius Remorum archiepiscopus qui locum illum fundaverunt, peccatorum veniam a Domino consequamur et salutem. Itaque adhibito procerum meorum et amicorum necnon et episcopi Cenomannensis domni Ernaldi consilio, rogavi venire ad me domnum Bartholomeum Maioris monasterii abbatem eumque multis precibus oravi ut susciperet a me in dominium sancti Martini hanc de qua loquimur ecclesiam comomnibus ad eam pertinentibus constitueretque in ea monachos qui ibi die ac nocte divino cultui diligenter deservirent. Quod cum Deo donante apud illum obtinere meruissem, tradidi ei saepedictam ecclesiam cum omnibus sibi subiectis rebus de quibus donata usque tunc temporis erat sicuti illius canonici loci in die illa tenebant et caetera cuncta quae prius in sua habuit potestate ex quibus per malorum tirannidem despoliata erat, promittens quoque me ei undique vindicaturum et sicut antea habuit in ius suum traditurum. Omnia haec concessi libera et quieta ab omni consuetudine exactionis vel vicariae seu caeterorum vectigalium, quemadmodum maiores mei eidem ecclesiae legitime contulerunt, ita ut eam sine ulla mea vel cuiusquam successorum meorum contradictione congregationi Maioris monasterii suisque successoribus cum abbatibus qui eis pro tempore praeerunt liceat iure perpetuo possidere, et quicquid inde agendum decreverint, liberam potestatem habeant faciendi, ordinandi et qualitercumque eis placuerit meliusque visum fuerit, disponendi tam praesentibus quam futuris temporibus, et in arbitrio supradicti abbatis et eorum qui ei successuri sunt qui abbates Maioris monasterii fuerint pendeat de numero et qua[nti]tate illorum fratrum qui ad praedictum locum sunt transmittendi.Hanc autem donationem feci consensu et auctoritate matris meae omniumque fratrum meorum et canonicorum ipsius loci omnium. Quae ut stabilis et inconvulsa in perpetuum existeret nec deinceps sibi ab aliquo calumniam inferri pertimesceret, ego Gervasius et canonici eisudem loci materque mea et fratres mei ut libentius firmiusque auctorizarent, de supradictis monachis sancti videlicet Martini tantum singuli accepimus: ego Gervasius IIIIor milia solidorum, mater mea Elisabet C solidos, Adam X libras, Rotbertus X libras, Gervasius clericus C solidos, Ursus canonicus XL solidos, Haimo canonicus XXX, Rannulfus canonicus XL solidos, Odricus canonicus XXX solidos, Guido canonicus XL solidos, Fulcodius canonicus LX solidos, Gualterius canonicus XX solidos, Herbertus canonicus XL solidos, Teduinus canonicus XL solidos, Witernus canonicus XV solidos, Guarnerius canonicus XX solidos.Nomina monachorum qui locum receperunt: Bartholomeus abbas, Fulchardus monachus, Gualterius monachus, Ernaldus monachus, Adraldus monachus, Ansegisus monachus, Guillelmus monachus, Girulfus de Relliaco clericus, Guarinus clericus, Boselinus clericus.Testes huius rei: Hilduinus Drudis, Drogo de Semmuro, Suavis calvus, Hamelinus Espinardus, Rotbertus de Acri silva, Gilduinus miles, Drogo de Curtiran, Guillelmus de Mangiaco, Bencelines senescalcus, Guarinus filius Ainerii, Hugo de Flaeiaco, Girardus camerarius, Rotbertus Piellus, Giraldus cellararius, Rodulfus Toetus, Belinus de Marson, Hubaldus vicarius, Anderas telonearius, Gausfredus Loupes, Gundrannus forestarius, Guarinus filius Huberti, Vivianus de Papia, Rodgerius cambiator, Gausfredus de Guulardo, Gausfredus pellitarius, Frodelenus pellitarius, Tetbaldus Belsiovennus, Ulricus de Relliaco, Gualterius Battestan, Herbertus prepositus, Guarnerius maior, Bernardus maior, Ingelbaldus de Ponte, Tetbaldus coquus, Durandus mariscalcus, Petrus coquus, Obelinus filius Hervei, Otgerius famulus, Durandus calvus. Hoc autem notum sit omnibus quod de denariis domni Gervasii quos ei dedimus suos canonici denarios acceperunt. Testes de auctoramento Aremburgis, uxoris Gervasii: Bencelinus senescalcus, Hugo Frigida coralia, Gualterius filius Ar[em]burgis, Guarnerius camerarius.