Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Donation par Airard de Banne de la moitié des sépultures et du tiers des revenus de l’église de Saint-Pierre-de-Chevillé, sise au fief de Gilduin de Maillé.
Datierung: 1034-1063

Nosse debebitis, si qui eritis posteri nostri Maioris scilicet huius habitatores monasterii Sancti Martini, Airardum de Bona, cum filio suo Ivone, in beneficii nostri susceptum societatem, donasse pro anima sua sancto Martino et nobis sub regimine nunc agentibus domni abbatis Alberti medietatem sepulturae et tertiam partem omnium reditus cuiusdam ecclesiae in honorem Sancti Petri dicatam; auctorizasse vero hoc idem uxorem eius Elisabeth nomine et filios filliasque suas his nominibus: Airardum, Godefredum, Arenburgem atque Lisoiam, et ita per eius donationem et illorum favorem memoratam ecclesiae partem solitam et quietam, sicut ipse habuerat, tenuerat et possederat in nostrum perpetuo devenisse dominium. Est autem eadem ecclesia in pago Cenomannico, loco videlicet illo quem Chivilei dicunt, pertinens ad Gelduini de Malliaco casamentum, absque cuius assensu ne videretur fieri donatio Airardi de illius etiam faventia promisit. Quam donationem dum eo quo praemissum est modo in capitulo et oratiorio, praesente filio suo Ivone et annuente, quodam fuste, ut moris est, faceret, hii interfuere testes: Adelardus eiusdem ecclesiae presbiter, Bernardus hospitalarius; Gaislinus forestarius, Giraldus pistor, Stephanus caprarius, Iohannes conversus, Berlaudus de Tristega.