Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire manceau de Marmoutier, Arquenay, Nr. 2

Donation par Foucoi, avent son entrée Marmoutier, de terres sises à Nabel et à Beauvais, mouvant en arrière-fief de Guy de Laval.
Datierung: 1055

Notum sit omnibus [sancte ecclesie tam presentibus quam futuris fidelibus maximeque nostris successoribus] quod quidam secularis nomine Fulcodius, dum militari sub habitu degeret, [divina miseratione respectus], in hoc loco qui Maius monasterium dicitur volens fieri monachus, quasdam terras dedit nobis [cum pratis et vineis] in Cenomannico pago, villa que dicitur Nabel et Belveer sitas. Has autem terras Vivianus nobis concessit, frater eius, cum uxore sua Lisoia et eorum filiis Augerio et Drogone, [sibi retinente duos solidos in sancti Ioannis festivitate. Factum est enim hoc voluntate et] assensu Morini de Masuncellis et Hugonis Manselli necnon et Guidonis de Valle filiorumque suorum Ioannis et Hamonis. Isti [vero supradicti] eleemosynam istam monachis de Erkeneio concesserunt ita solutam et quietam sine consuetudi[ne et] redhibitione ut ab omni servitio quasi eleemosyna permaneret libera. Vivianus eam de Morino tenebat, q[ui Morinus] de Hugone; Hugo autem de Guidone. Qua de causa Hugo societatem nostram requisivit et accepit. Morinus... solidos habuit. Ut tamen... studere magis paci quam liti, quidam noster monachus nomine... domnum Guidonem quasi nostrum benefactorem humiliter requisivit ut eleemosynas de sua terra ecclesie de Erkeneio datas ab omni exactione et consuetudine liberas concederet; pietatis amore compunctus libenter annuit. Donavit autem ipse Guido ut in tota terra sua per nullum suum proprium vicarium vel quemlibet alium suum ministrum nostri homines iusticientur, sed tantummode per monachum nostrum, nisi forte, quod absit, monachus rectum facere diffugiet. Quod si tale fuerit forisfactum de quo oporteat prendere districtum, nostra erit districtio sive grandis sive parva. Dedit etiam nostris monachis suisque hominibus de bosco suo de Boeria viridi et sicco ad edificandum, ad coquendum, ad calefaciendum, postremo ad omnia necessaria sufficienter. Preterea omnes terras quas iam in suo honore habebamus, idem Guido nobis concessit et omnes consuetudines quas in illis habebat nobis donavit. Similiter quecumque res in tota terra sua aut darentur nobis aut emerentur a nobis et res ipsas nobis concessit et omnes consuetudines quas ipse vel suus heres in die qua darentur vel emerentur, in illis rebus habuerit, nobis donavit tali tamen pacto quod in die mercati in nostro burgo tam de nostris hominibus quam de suis teloneum et etiam de extraneis sibi detinuit, his videntibus [et audientibus qui ita sunt appellati] Guido de Valle, Iohannes et hamo, Constantius de Gesto, [Iohannes filii eius], Lisiardus de Erkeneio Adversarius, Garinus de Intraneio, Hugo Mansesllus de Nus, Morinus Bonel, Odo filius Cripta, Fulco de Boeria, [Ivo, Fulcherius presbyter], Morinus de Masuncellis, Drogo de Sancto Dyonisio, Goscelinus senescaulus, Ascellinus capellanus, Ascho Ermi, Normandus Trespillos, Rager Hamonis, Guido frater eius, Herius de Castellonio, Fulco Iohannes Salsa, Robertus filius, Ragacho de Chivilleio, Garinus Narii, Hubertus Bertofus, [Roporcarius, Hamelinus filius], Ivobertus de Montepinçonis, Vitalis grossinus, [Hudo vicarius, Fulcherius Deasbertus iuvenis, Adelelmus filius Neriis, Guido filius Salomonis Hugonis, Rainerius de Sab...], Gauterius de Malomonte, Dodonis campo.