Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire manceau de Marmoutier, Arquenay, Nr. 3

Don par le moine de Marmoutier, Foucoi, de la terre du Friche achetée par lui, au prix de 13 sous, de Raoul de la Cropte.
Datierung: 1062

Notum sit omnibus successoribus quod quidam nostrorum fratrum nomine Fulcodius, Maioris videlicet monasterii monachus, emit XIIIIcim solidis quandam terram ut putabatur ad modii unius sementem sufficientem, ad censum VI denariorum in octavis Epiphaniae reddendum, de quodam homine qui Radulfus vocabatur, Fulcherii de Cripta filius, et eius matre quae Richildis dicebatur. Cuius terrae censum si oblitus fuerit reddere monachus, non emendetur nisi prius requiratur. Terra vero dicitur Fractitium et est inter Broilum Radulfi et prata Morteriorum, absoluta ab omni inquietudine consuetudinum, exceptis vicaria et decima, quae cuius sint illi ad quos pertinent bene sciunt. Sed quia omnis emptio auctoritate caret nec satis firma stare potest nisi a proribus dominis annuatur, ad Drogonem Viviani Mazelli filium de quo Radulfus terram illam tenebat recurritur, et datis IIIIor solidis ut annueret impetratur. Annuit et Normannus Helias, eius etiam uxor Hodierna. Nam de Helia rursus Drogo eam tenebat et ad dotalitium Hodiernae pertinebat, unde IIItres solidos habuerunt et ab eis fit quieta in aeternum. Necnon etiam Witernus, Ivo, Rainaldus et Ulricus, huius Heliae filii, annuerunt, et Odelina et Beatrix, duae sorores eorum. Haec autem de qua praefati sumus terra est in Cenomannico pago sita et ex una aprte terrae Sancti Martini quae Natbel dicitur, ex alia vero huius Radulfi qui eam vendidit terrae coniungitur. Ceterum ab aliis duabus partibus, ut diximus, Broilo Radulfi et pratis Morteriorum terminatur. Testes autem qui hoc viderunt et audierunt his nominibus appelati sunt Hubertus de Pratellis, Raherius de Castellonio, Radulfus filius Alberici vicarii de Valle, Iohannes adversarius, Stabilis faber, Girardus filiaster eius, Burcardus Normanni serviens, Iohannes filius Mainardi de Fleis.