Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Quomodo Tetbaldus coms Blesensis firmaverit liberalitatem alodii de Camartio.

Posteris nostris notum fieri volumus, quod quando Tetbaldus comes, filius Stephani comitis, habuit guerram cum Ludovico rege Franciae, filio Philippi regis, Salomon panetarius, qui tunc erat prepositus Castri Duni, venit ad monachos Sancti Martini et deprecatus est eos ex parte comitis, quatinus homines suos de Camarcio, sub nomine belli mitterent ad castellum Puteoli, ad custodiendum corpus comitis. Monachi vero homines suos submonuerunt, et de illis hominibus quaedam pars perrexit ad castellum usque ad comitem, et, quaedam pars remansit. Salomon autem prepositus, quando rediit de castello et de comite, mandavit monachis ut homines suos, qui remanserant, ducerent ad domum comitis et facerent comiti rectitudinem domibus, eo quod non perrexissent ad Castellum pro submonitione facta propter comitem. Monachi vero dixerunt quod homines suos ad domum comitis pro rectitudine facienda nulle modo ducerent, quia de hoc quod homines sui eorum submonitionem neglexerant, forisfactura erat monachorum non comitis. Et quia monachi ad domum comitis homines suos pro rectitudine facienda ducere noluerunt, accepit ex eis Salomon prepositus decem et misit eos per fidem de rectitudine facienda. Tunc perrexerunt monachi ad comitem et ostenderunt ei iniuriam quam Salomon faciebat eis de hominibus suis, et comes dixit eis quod ipse volebat habere forisfacturam de hominibus illis, qui pro submonitione facta pro eo, ad castellum non perrexerant. Tunc monachi obtulerunt ei inde rectitudinem et comes nominavit monachis diem placiti, apud Castrum Dunum. Ad diem vero nominatum monachi in curiam comitis venerunt. Tunc dixit comes, quod vellet habere emendationes de hominibus illis Sancti Martini, qui ad Castellum non perrexerant, eo quod supradicta submonitio pro ipso facta fuit. Monachi vero responderunt comiti, quod alodium de Chamartio et totam terram, quam antecessores sui comites apud Castrum Dunum monachis in elemosinam dederant, ita quietam et liberam sicuti eam tenebant, ita prorsus beato Martino et monachis suis in elemosinam concesserunt, ut nichil sibi omnino in ea retinerent, neque iusticiam, neque aliquam submonitionem, neque caballicationem et, ut absolute dicam, nichil omnino sibi vel suis retinuerunt. Hoc vero quod comes apud Camartium manducabat, et quod homines Sancti Martini in caballationes suas ducebat, hoc factum erat propter amoremet familiaritatem, quam monachi, qui apud Chamartium habitabant, habebant cum comite. Dixerunt que hoc esse factum contra donum elemosinae et sine concilio et consensu capituli Maioris Monasterii. Et ostenderunt ei cartam, quam habebant de dono et de libertate elemosinae, quia elemosina quiaeta atque libera data fuit. Dixerunt etiam monachi, quod si homines Sancti Martini submonitionem monachorum neglexerant, licet illa submonitio facta esset propter comitem, tamen forisfactura erat monachorum non comitis; addiderunt etiam monachi cunctis audientibus, quod ex quo tempore elemosina primitus data fuit usque ad illud tempus, ab illis causis, quas modo comes requirebat, quietam atque liberam elemosinam tenuissent. Tunc Tetbaldus comes accepit consilium cum famulis suis, cum Alberto videlicet Infante, et cum Salomone preposito, et cum Fromundo celerario et cum aliis famulis suis, convocavitque ad consilium suum optimates suos Radulfum videlicet de Balgentiaco, et Gaufredum vicecomitem, Guillelmum Goetum iuvenem, et Nivelonem de Fracta Valle, et Raimbaldum Cratonem, Reginaldum de Spieriis, Gaufredum legedoctum, Rotbertum fratrem eius, et plures alios, qui omnes pariter laudaverunt comiti, ne turbaret elemosinam antecessorum suorum et suam, quam augmentare debebat, non minuere. Tunc comes, adquiescens consilio eorum, nolens habere peccatum de hoc quod alii benefecerant, noluit amplius tenere placitum, sed rem sicut prius extiterat ita dimisit. Tunc accedentes monachi ad comitem fecerunt clamorem de Fromundo celerario, qui equos cuiusdam quadrigarii de domo Ingelrici maioris, vi extraxerat, ad cleias portandas ad castellum Puteoli, et hoc modo alodium infregerat. Comes vero precepit Frotmundo ut ibidem faceret monachis rectitudinem inde, ibique Frotmundus coram comite et omni frequentia emendavit monachis, hoc quod de domo Ingelrici equos vi extraxerat et alodium infregerat. Harum rerum testes ex parte comitis: Radulfus de Balgentiaco, Guillelmus Goetus iuvenis, Gaufredus vicecomes, Nivelo de Fracta Valle, Reimbaldus Cratons, Rainaldus de Spieriis, Gaufredus legedoctus, Rotbertus frater eius, Johannes de Sicoreio, Girardus de Vimellis, Raimundus Sexterius, Albertus Infans, Salomon panetarius, Frotmundus cellararius, Girardus frater eius, Odo Ingelardi filius, Bernerius frater eius, Gislebertus Lunerius, Bernardus de Querquehuto, Tetbaldus filius Archembaudi prepositi, Albertus frater eius. Ex parte vero monachorum: Odo de Sonziaco prior claustri, Gausbertus Ludovici, panetarius, Gaufredus de Rumilliaco, qui tunc erat prepositus Chamarcii, Albertus Turonensis socius eius, Morvannus socius eius, Raherius senex, prior de Sancto Hylario; de famulis eorum: Engelricus maior, Gaufridus de Firmitate, Hugo Vetus Auris, Johannes Burgensis, Galterius dictus Pascens eum, Hubertus frater eius, Hugo Ebrardi filius, Gandulfus filius eius, Hugo pellitarius, Ebrardus filius Gotfredi pelletarii, Ademarus famulus monachorum, Effredus famulus eorum, Reginaldus gener eius, Frogerius carnifex, Tescelinus Catena, Tetbaldus Pelatus, Herbertus de Morboato, Hebrardus cellerarius. Post paucum vero temporis comes deprecatus est monachos ut homines suos post eum mitterent ad obsidionem Beleismi, ad quam festinabat, in auxilium videlicet Hainrici regis Anglorum, avunculi sui, qui eo tempore Normanniae etiam principatum, licet iniuste, obtinebat. Monachi vero illi obtemperantes, fecerunt suos homines submonere. Perrexerunt ergo quidam ex ipsis post comitem et aliqui remanserunt; monachi autem contemptores illos fecerunt venire ante se et acceperunt emendationes de illis: de Gaufrido videlicet Muliere VI. denarios, de Pagano filio Hugonis Decani IV. denarios, de Girardo Rufo duos solidos, et de aliis etiam, quos nominare longum duximus, habuerunt monachi emendationes.