Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
De infractione et emendatione alodii de Chamartio.

Potens nostris notum fieri volumus quod Gaufredus, Dunensis vicecomes, mortuo patre suo, annonam Stepheni de Veteri Alona, quae erat in alodio Sancti Martini capere volens, misit famulos suos ad domum, ubi erat archa cum annona, et invenerunt ipsam archam firmatam. Tunc unus ex famulis, qui vocabatur Furrerius, vi extorsit morallam de serratura et aperuit archam; cumque vidissent famuli, quod archa plena esset annona, dimiserunt eam et illa vice nichil de annona abstulerunt. Tunc monachus, qui tunc prior erat apud Chamarcium, misit ad Gaufredum vicecomitem, mandans ei ut sibi rectitudinem de famulis suis faceret, qui archam illam in alodio Sancti Martini fregerant, de archa scilicet fracta et de alodii infractione. Tunc Gaufredus vicecomes venit cum famulis suis, in curiam Sancti Martini pro rectitudine facienda, et ibi negavit Furrerius se vi extorsisse morallam de serratura, sed dixit archam non esse firmam, et ideo se traxisse morallam de serratura, et se nullam vim intulisse morallae; et tunc iudicatum est Furrerium legem suam monacho emendare debere, eo quod de serratura extraxisset morallam et ita Furrerius legem suam monacho emendavit, et totam persolvit. Postea vero ipse Gaufredus vicecomes volens iterum annonam ipsam capere, pro qua Furrerius legem suam monacho emendaverat, misit ad monachum ipsum et mandavit ei, ut annonam quae erat in archa, pro qua Furrerius legem suam emendaverat, ei reddere faceret. Tunc monachus mandavit ei, quod annonam Stepham de Veteri Alona neque reddere, neque tradere ei faceret, quia Stephanus annonam suam quiete et pacifice in alodio Sancti Martini posuerat, ideo ipse Stephanus quiete et pacifice annonam suam de alodio, Sancti Martini reportaret ubi vellet. Tunc iratus Gaufredus vicecomes misit famulos suos ad domum, ubi annona erat et totam annonam illam de alodio, per vim aportare fecit. Unde clamore facto comiti. Protinus Thetbaudus comes Gaufredum vicecomitem, pro infractione alodii, apud Carnotum de rectitudine facienda submonuit. Die igitur constituta placitandi, Gaufredus vicecomes apud Carnotum, in curiam comitis venit et auditis utrinque causis iudices, qui astaverunt, iudicaverunt, quod Gaufredus vicecomes archam ipsam annona plenam restitueret, ac redderet, et pro infractione alodii sexaginta libras comiti atque monacho emendaret. Hoc iudicium Gaufridus vicecomes concedens, sexaginta libras comiti ac monacho emendavit. Et quia vicecomes, propter mortem patris sui multum erat gravatus, proceres qui ibi aderant et illi etiam qui iudicium illum fecerant deprecati sunt comiti, ut illas sexaginta libras, quas Gaufredus vicecomes, pro infractione alodii emendaverat, ad voluntatem et ad placitum suum respectaret. Comes vero, precibus eorum, per concessionem tamen monachi, adquievit. Huic itaque rei interfuerunt ex parte comitis Tetbaudi isti, quorum nomina in primo testium ordine escripta sunt. Guido de Galardone, Nevelo de Franca Villa, Andreas de Baldimento, Hugo de Castello Theoderici, Stephanus filius Rogerii, Tetbaudus filius Stephani, Petrus de Latiniaco, Rotbertus AcuIeus, Guillelmus de Firmitate, Gaufredus legedoctus, Rainaldus de Spieriis, Albertus Infans, Hugo de Lisiaco. Isti omnes fecerunt iudicium. Et hoc iudicium ex parte Gaufredi vicecomitis viderunt et audierunt isti: Radulfus de Balgenciaco, Odo Borrellus, Gaufredus de Pataico, Ansoldus Godescalli filius, Fulcodius de Memberolis, hii omnes ex parte Gaufredi vicecomitis. Ex parte vero monachorum: Gaufredus monachus sacerdos, Ingelricus maior, Herbertus de Marboado. Hoc totum factum est tempore, quo Gaufredus de Rummilleo erat prior apud Camarcium. Et sic Gaufredus vicecomes fecit reimplere archam supradictam, quam evacuaverat de annona per famulos suos, sicut ei fuerat iudicatum.