None
Datierung: 1116
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod Gastho de Braiaco uxorque eius et filii tunc temporis existentes, Odo, Silvester et Agatha, pro amore Dei animarumque suarum et antecessorum salute, dederunt et concesserunt ecclesiae et monachis Maioris Monasterii, partem suam decimae omnium vinearum Nantulfi Villae, quae tunc temporis iam ibi erant, seu plantandae fuerant, tempore Galterii eiusdem loci prioris. Multo autem tempore post, contigit ex eisdem vineis, multas in desertum redire, et ob hoc ad terram arabilem devenire. Unde quia predicti monachi decimam similiter annonae de eis capiebant, sicut et de vino vinearum fecerant, necnon et de vineis illis quae post donum illud plantatae fuerant, Gastho ipse clamorem fecit de monachis, apud Guillelmum Goetum senem et uxorem eius Eustachiam et Guillelmum filium eorum; dicens, quia non dederat eis, nisi tantum decimam illarum vinearum, quae ipsa die qua eis hoc donum fecit iam plantatae erant, non earum quae postea plantandae fuerant; ita ut si ad terram arabilem aliquando redissent, ipse non monachi haberet annonae decimam. Similiter et de his quae in desertum redissent, si iterum reedificarentur, non monachi sed ipse decimam acciperet. Ex qua re monachi compulsi in curiam iamdicti Willelmi Goeti senis, in presentia Eustachiae uxoris illius, adversus eum ad placitum venerunt. Ubi cum dixissent monachi, Gasthonem eis dedisse decimam tam vini quam annonae illius terrae, ubi vineae extitissent, et eodem modo de vineis illis, quae post ipsum primum donum plantarentur, et inde testes legitimos se habere. Factum est inde in eadem curia iudicium et iudicatum est, unum ex duobus Gasthoni licere ut videlicet, aut hoc contra unum de testibus monachorum se non fecisse bello defenderet, aut eorum probationem per iuramentum testium susciperet. Et accepto inde consilio, invenit apud consilium suum idem Gastho, quod de elemosina sua bellum non faceret, sed iuramentum trium ex testibus ipsorum acciperet, et ilico producti sunt tres isti: Ingelricus maior de Chamartio et Stephanus maior de Nantulfi villa et Tetbaldus Pilatus de Chamartio, qui ita esse et se ita vidisse et audisse se, sicut monachi dicebant et eo die tenebant ibidem mox iuraverunt. Gastho autem rem omnem unde controversia extiterat protinus bona pace dimisit et quiete concessit. Unde et monachos qui ibi presentes erant et eorum homines osculatus est in signum concordiae et pacis. Hoc vero solum exceptum est, quod de vineis illis, quae ab illo die et deinceps novellae edificarentur, quo haec facta est concordia non haberent monachi decimam, nisi hoc eis prius Gastho concederet. Actum anno ab incarnatione Domini M C XVI, mense iunio, ubi interfuerunt ex parte Gasthonis: Raherius de Essarto, Adam Brunellus, Rotbertus Pesatus, Rotbertus filius Hervei, Hugo de UImeio, Herbertus serviens, Paganus de Labovechia, Raherius Muscharius, Herbertus de Braciaco. Ex parte monachorum: Willelmus prior, Rivalonius sacrista, Gilduinus nepos Eustachiae, Tetbaldus prior Nantulfi Villae; de famulis eorum: Ingerricus maior de Camartio, Stephanus gener eius, Landricus de Turre, Tetbaldus Pilatus de Camartio, Hildegarius Becchet, Hubertus Minat bovem.