None
Datierung: 1096
In nomine summae et individuae trinitatis, patris et filii et spiritus sancti, Ego Stephanus comes, Tetbaldi incliti comitis palatini filius atque heres, una cum uxore mea Adela nomine, illustris Anglorum regis et Normannorum ducis nobilissimi Willelmi filia, universos ecclesiae sanctae fideles tam futuros quam praesentes scire volumus, qualiter fecerimus elemosinam quandam beato Martino Maioris Monasterii et monachis eius, ubi comes Odo, avus meus et frater eius Hugo, Biturigensis archiepiscopus, et eorum mater humati iacent, et quod post eversionem a Danis factam extructum, et amotis canonicis, facultatibus suis auctum, monastico ordini, qui ab initio antiquibus a tempore beati Martini ibi fuerat restituerunt, abbatemque Guillebertum nomine, posuerunt, a Sancto Maiolo sibi de Cluniaco datum; quorum sequens vestigia, pater meus, tum pro reverentia et amore gloriosi confessoris Christi Martini, tum pro religione inhabitantium monachorum, eandem abbatiam de substantia sua honoravit admodum et augmentavit, et quia pater suus, apud eam sepultus erat, in tantum caram habuit ut cum totam Turonicam, cum civitate ipsa traderet Andegavorum comiti Gaufredo Martello, qui eum ceperat in redemptionem sui, ipsam tamen, id est abbatiam Maioris Monasterii nominatim exciperet atque sibi in proprio dominio retineret. Quam et ego hactenus si non ut debui assidue, tutatus sum, atque iuvi, non multum tamen graviter offendere curavi, nec valde molestus fui. Mortuo denique patre meo, timens ego eum minus honorando vel minus ei parendo, me ipsum quoad vixerat offendisse, cum sepius inde conquererer et cum prefata coniuge et amicis ac familiaribus meis, plerumque inde loquerer, tandem post annos circiter sex accersivi duos quosdam monachorum iamdicti monasterii familiares meos Bernardum scilicet cognomento Flagellum, et Gausbertum Ludovici, qui mihi solebant frequenter suadere, ut Maiori Monasterio facerem aliquid elemosinae pro anima patris mei, sicut fecerant antecessores mei. Tempore autem illo eram apud castrum quod Columbarium vocatur, una cum praefata coniuge mea, volensque ire in Jerusalem, cum exercitu Christianorum, contra paganos iussu papae Romani, Urbani scilicet secundi, euntium; parabam quae necessaria erant itineri meo. Venerunt itaque monachi ad me, sicut mandaveram, per quos dedi Deo et patrono meo beato Martino monachisque Maioris Monasterii, pro anima Tetbaldi, patris mei precipue, et deinde pro animabus mea et Adelae, uxoris meae, non solum assensu eius et ammonitione, sed etiam prece, pro animabus quoque parentum et antecessorum filiorumque, sed et successorum nostrorum, et ut Deus interventu beati Martini et monachorum eius indulgeret mihi, quicquid in se deliqueram et in patrem meum sanumque me et incolumem duceret et reduceret per iter memoratum, atque Adelam sepedictam coniugem meam liberosque nostros custodiret, quandam partem cuiusdam alodii nostri, id est bosci, qui Silva Lonnia dicitur, ab omni prorsus consuetudine solutissimam atque liberrimam; precepi quoque ipsi coniugi meae, quae remanebat, ut ipsam partem faceret determinari, ac metiri per manum cuiusdam prepositi nostri, Willelmi scilicet de Villariis; cui ego ipse iam illud idem praeceperam, limitesque poni, undique faceret et sic eam monachis traderet; ne quis videlicet inde quicquam ipsis ullo modo minuere vel demere unquam posset; augere eam liceat cuicumque successorum nostrorum Deus hoc inspiraverit. Infra terminos igitur illos ac limites nullus unquam aliquid violentiae cuilibet inferre audeat, vel manum mittere in ullam rem, gracia nocendi vel extorquendi, quippiam vel etiam surripiendi presumat; sed omnium rerum quae inibi, quocumque modo fuerint, consuetudines, reddibitiones, forisfacturae, iusticiae, vicariae, districturae, exactiones, emendationes, leges, sint in aeternum beati Martini Maioris Monasterii et monachorum eius. Atque ut omnia breviter concludantur, sic liberum et solidum habeat deinceps ipsum locum, sicut antecessores nostri et nos temporibus retroactis habueramus eum. Insuper etiam nichil ibidem nobis, nichil forestario et secretario ulli, nichil ulli officialium nostrorum sive ministrorum, nichil denique ulli cuicumque mortalium reservamus aut habendum permittimus, elemosinam quippe nostram volumus esse liberrimam. Hoc enim solummodo habet homo ex universis facultatibus et possessionibus suis, quod inde Christo per manus pauperum suorum tribuent ipso enim dicente: Centuplum illud recipiet et vitam aeternam possidebit. Est autem locus ipse inter castrum, quod vocatur Fracta Vallis et Frigidum Mantellum, iuxta fluvium, qui Leda nuncupatur. Rogavimus deinde sepedictos monachos ut locum ipsum faciant aedificari, quanquam non videatur admodum competens atque uber sive utilis; quod ut libentius faciant, damus eis et concedimus, tam ad opus fratrum suorum, quos ibidem voluerint habitare, quam ad opus omnium hospitum suorum, infra praefatos terminos habitaturorum, de alia foreste, quam nobis retinemus, quantumcumque semper inde voluerint et ad ardendum, et ad aedificandum, et ad omnes caeteros usus suos, excepto quod nichil inde vendant. Si qui vero eorumdem hospitum fuerint carpentarii, dent forestagium tantummodo forestariis nostris et inde operentur atque vendant quantum opus eis fuerit, qui omnes hospites per totam terram nostram sint ab omni consuetudine liberrimi. Si quis autem illorum nobis aut ministris nostris unquam aliquid forisfecerit, alicubi nullus audeat in eum mittere manum, sed faciant inde clamorem monachis. Qui si fecerint eis, inde iusticiam benigne suscipiant eam; sin autem differatur causa, donec in presentia nostra examinetur, sicut nobis competens videbitur agendum. De elemosina nostra habeant, etiam gratis tam monachi inibi habitantes, quam omnes eiusdem terrae hospites, universis pecoribus et bestiis suis per totam forestem quam nobis retinemus pascuas, ubicunque eis placuerit, sine redibitione ullius consuetudinis et absque ullius hominis contradictione. vel alicuius rei exactione. Tempore quoque pastionis, mittant ipsi monachi porcos suos in forestem illam nostram, et nullum pasnagium inde reddant, sed insupor pasnagium de omnibus porcis suorum hospitum ipsimet habeant. De extraneorum vero porcis, qui in terra sua illa iacuerint et in pastionem nostram cucurrerint, nos et ministri nostri habebimus pasnagium. Porci vero silvestres et cervi et quaecunque ferae huiusmodi, quae infra memoratos captae fuerint terminos, monachorum sint. Omnia haec illis et Deo ego Stephanus comes et uxor mea Adela comitissa damus, ut et in hac vita et post mortem, precibus eorum adiuvari, apud Deum mereamur, et tanto copiosior merces sit inde nobis quanto locus ille melius fuerit aedificatus. Post discessum itaque viri mei Stephani comitis in Jerusalem, ut dictum est euntis, Ego Adela comitissa, precepti eius non oblita, sepedictam partem bosci memorati id est Silvae Lonniae feci determinari, prout ipse mihi imperaverat, et metiri per manum WilleImi de Villariis, cui ipsemet idem preceperat, fecique limites undique poni atque tradidi eam prefatis monachis Maioris Monasterii, sicut dictum est superius, omnino solutissimam atque liberrimam a consuetudine prorsus omni. Unde et presentem cartam sive preceptum tuitionis gratia immunitatisque impressione sigilli mei, ex auctoritate viri mei atque mea sigillatum, et assensu liberorum nostrorum +, in presentium testium circumstantium, quorum nomina subscribuntur, dominicae crucis impressione + propriis manibus facta, roboratum et auctorisatum, ipsis, id est monachis Maioris Monasterii tradidi. + +
Testium vero nomina haec sunt: Hugo de Basochis, Godefredus dapifer, Herbertus de Castellione, Bucardus de Lisi, Gelduinus de Magduno, Hugo de Leugis, Herveus Belonus, Archembaldus Peior Lupo, Gaufredus Burrellus, Paganus Burrellus, Theodericus de Avaziaco, Hugo Rudillus, Hainricus Rufus, Rotbertus de Villariis, Gausbertus Beverons, Landricus de Papia, Emmauricus de Medio Vico, Lisivus Panis Paratus, Erlencus Belonus, Hugo Gubillus, Hugo Magister, panetarius, Guastho de Sezana, Walterius de Castro Duno, Burdinus coquus, Guenencus vigerius, Hainricus portarius, Hugo de Lachi. Fulcherius decanus, Herveus de Losduno. Engelbaldus Sancti Martini homo, Hugo de Castello Teoderici, Rainaldus de Sezana. Hos omnes testes descripsit scriba Johannes. Ad hanc cartam fingendam fuerunt monachi tres, Bernardus cognomento Flagellum monachus, Adelelmus de Pontivo monachus, Goffredus monachus.