None
Datierung: 1096-1101
Post aliquantum vero temporis supradictus Hubertus quaecunque habebat ab illo loco, qui dicitur Chainstra, usque ad molendinos de Moreiis, pro remedio animae suae et pro anima Odonis, filii sui, et pro anima uxoris suae Escelinae nomine et pro animabus filiarum suarum monachis Sancti Martini dedit. Monachi vero de caritate Sancti Martini XL. solidos ipsi Huberto dederunt. Hoc donum fecit Hubertus Sancto Martino in domo Raginaldi de Espiers. Concessit etiam hoc donum Escelina uxor sua, quae pro hac concessione decem solidos habuit. Hoc quoque concessit Gaufredus Normannus et Alburgis uxor sua, quae pro hac concessione decem solidos habuit. Concessit hoc similiter Agnes, minor Huberti filia, quae pro hac concessione duos solidos habuit. Huius rei testes sunt ex parte Huberti: Gaufredus Normannus, Bernardus de Doi, Guillelmus cocus eiusdem Huberti. Ex parte quidem monachorum: Gaufredus de Cantamerla, Gualterius, filius Odonis de Cantamerla, Ingelricus maior, Hugo, filius Ebrardi, Tetbaldus Pelet, Lambertus carnifex, Tetbaldus cellararius et filii sui, videlicet Gaufredus et Ingelricus, Effredus maior, Hugo frater eius.