Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
De his quae dedit Hubertus Magnonis filius apud Moreias.

Sciant pro certo posteri nostri quod Hubertus, Magnonis filius, quando dedit filiam suam Gaufredo Normanno, cum quadam parte terrae suae totam terram suam quae est a loco, qui dicitur Chainstra usque ad molendinos de Moreiis, ad animam suam hereditandam retinuit. Quod bene et libenter concesserunt supradictus Gaufredus et uxor eius Alburgis. Huius rei testes sunt: Hugo vicecomes, Gaufredus legedoctus, Hugo de Patai, Johannes de Arro, Guillelmus de Vilers, Tetbaldus Pelez, Bernardus de Doiaco.